Articulus 44
Contra errores capituli tricesimi octavi.
HOC capitulo incontinentissimus Mahon fingit sibi divinitus dictum: O propheta, mulieres omnes quibus donanda dederis, omnes tuæ manui per emptionem subditas, et amitæ tuæ materteræque, filiarumque filias, omnes item bonas mulieres tibi gratis succumbere cupientes, licitas constituo; hocque tibi soli permittitur. Has a te remove, illas adjunge, pro libitu tuo; nec pro prius abjectis, nisi dilexeris eas, molesteris. Illæ namque tuo voto parere debent.
Ecce qualis ardelio, impostor et leno exstitit iste, qui sacrilega ista mendacia vero, sancto et supermundissimo Deo imponere non expavit: qui quum decem et septem haberet uxores, illis nequaquam contentus, etiam adulteria atque incestus licita sibi esse mentitus est. Quis unquam Prophetarum tale quid dixit? Et unde credetur quod istud non finxit, præsertim quum præ cunctis hominibus qui unquam fuerunt, lubricissimus libidinosissimusque fuisse probetur? Ipse etenim de se ipso asseruit, quod cum mulieribus tantum potuit solus quantum alii quadraginta. Unde certissime innotescit, quod non virtutum amor, sed libidinis furor, eum induxit ad confingendum tam sceleratissimum verbum. Libido namque non satiatur, non contentatur, sed quo per plures vagatur, eo plus irritatur. O qualis taurus exstitit iste !
Præterea, Christus in Evangelio protestatur : Væ homini per quem scandalum venit ;1 itemque :2 Quicumque scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Istud autem, videlicet maritatas consanguineasque cognoscere, imo et id sibi a Deo permissum asserere, fuit valde scandalizativum pusillorum, imo et omnium : quod summe vitandum est. Insuper, Paulus apostolus : Ab omni (inquit) specie mala abstinete vos.3 Sed istud non solum malam, imo et pessimam speciem habuit.
At vero, aliorum doctorem, prælatum et legislatorem, oportet esse maxime virtuosum, irreprehensibilem, justum et exemplarem, et nemini injuriantem, nullumque impie perturbantem, contristantem vel aggravantem. Istud autem fuit virtuositati, irreprehensibilitati et exemplaritati summe contrarium. Cessit quoque in derogationem maritorum, et fuit aggravativum, perturbativum ac contristativum ipsorum; incertitudinemque prolis causavit, et exhereditationem injustam. Adhuc autem, ad prophetam pertinet divinorum contemplationibus immorari ac delectari, spiritualibus occupari, carnalia spernere, puritati studere. Et utique palam est quod mulieribus tam irrefrenatissime tauriformiter vacare, ab omnibus bonis illis vehementissime impedit. Item, quod quis verbo edocet, opere quoque implere debet. Unde de Christo Lucas evangelista fatetur : Cœpit Jesus facere et docere.4 Quemadmodum igitur Mahon prohibuit aliis maritatas atque cognatas accedere, sic debuit hoc servare.
Præterea, si quis dicat idcirco Deum id Mahometo licentiasse, ut ex diversis ac pluribus feminis viros generaret virtutum atque prophetas, hoc stultum est dicere, quum videamus indifferenter bonos generari ex malis, et malos ex bonis. Deus quoque omnipotens quibus vult gratiarum suarum largitur charismata, nec ad carnalem intuetur originem. Imo, si Deus idcirco id licentiavit, ergo completum est. Dicant igitur Sarraceni quos prophetas ac viros virtutum genuit Mahomet ex aliorum uxoribus propriisque cognatis. Nos quippe inde nil legimus neque audivimus. Nec aliquis ex Mahometo genitus legitur ei successisse in regno, sed alii. Item, quam graviter Deus castigavit David, virum utique sanctum, propter adulterium cum unius mariti uxore commissum, secundo Regum describitur. Quid ergo apparentiæ istud sortitur, quod generalem maritatarum ac consanguinearum usum concesserit Mahometo ?5 Postremo, si suam ob sanctitatem id ei concessit, ergo Prophetis eo sanctioribus magis fuerat hoc concedendum, videlicet Moysi et Abrahæ, ne dicam et Christo. Mihi videtur, quod sicut turpissima mulier quæ nulli se negat, meretrix vocatur virorum, sic sordidissimus Mahomet meretrix seu scortator fuerit mulierum. Ad reprobationem demum dicti istius, omnia valent quæ contra pluralitatem et repudiationem uxorum ante inducta sunt.6
Hinc quoque doctor frequenter præallegatus in sua scribit epistola : Mirari non sufficio qualiter tibi persuasum sit Dei fuisse prophetam hominem istum, cujus tota occupatio fuit homines trucidare, aliena diripere, incestus ac adulteria perpetrare ; qui etiam tale dedecus in scriptura prophetiæ suæ sibi facere non erubuit, ut diceret datum renibus suis a Deo quadraginta viros potentissimos in coitum, fortitudine libidinis adæquare : ubi quoque inter cetera, rebus odoriferis præcipue ac mulieribus delectari se dicit.
Footnotes
Chapter 66 of 114