Skip to the text

Articulus 45

Contra errores quorumdam sequentium capitulorum.

QUADRAGESIMO tertio capitulo quasi ex Dei persona profertur : Davidi divitias abundanter contulimus, et montes ac aves illi parere fecimus. Ferrumque molliri præcipimus, ipsum quoque loricas bonas sibi inde texere jussimus. Salomoni quoque ventos et pluvias, vespere et mane parere fecimus; suæque manui minerias aurichalci, et diabolos opifices, ut illi pro velle suo aras et imagines, et paropsides ac amphoras fabricarent, subjecimus.

Si vera sunt hæc, mirum quod nec in libris Regum nec Paralipomenon aliqua inde fit mentio, ubi gesta illorum, præsertim notabiliora, tam diffuse scribuntur : inter quæ ista, tanquam valde notabilia ac præclara, fuissent scribenda.

Præterea esset quærendum qualiter præfata Salomoni obedierunt. An sic, quod ipse soli præcipere quivit, ut mane et vespere supernaturaliter evenirent, protraherentur aut breviarentur, aut quovis modo alterarentur? Et certum quod non. Verumtamen de sancto propheta Elia tertio Regum habetur quod dixit: Vivit Dominus, ante cujus vultum sto, si erit imber aut ros his diebus, nisi juxta oris mei verba.1 Hoc tamen orando impetravit, quemadmodum Jacobus ait apostolus, quod Elias oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex;2 et rursus oravit, et cœlum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. An sic Salomoni venti pluviæque parebant? Quod si sic est, cur Scriptura hoc silet de eo, quod exprimit de Elia, præsertim quum facta regum soleant diligentius describi quam ceterorum? An ideo dictum est istud, quoniam tertio Regum describitur qualiter Salomone orante nebula implevit templum?3 Sed ob id quod semel accidit hoc, dicendum non est quod venti et pluviæ ei parebant.

Porro, quod Deus dedit ei diabolos opifices modo prætacto, falsum est, et Scripturis contrarium, quum tertio Regum scribatur, quod Hiram, vir Tyrius missus a rege Tyri, perfecit omne opus in domo Domini, in templo videlicet Salomonis.4 Nec decuit aras et instrumenta cultus divini a diabolo fieri.

Alia quoque fabulosa ac vana in isto scribuntur capitulo, quæ brevitati studens, tanquam recitatione indigna pertranseo : sicut et illud quod dictum est, Deum præcepisse Davidi regi loricas texere bonas de ferro mollito.

Insuper, capitulo quadragesimo sexto asseritur, quod Abraham ducens filium suum Isaac ad immolandum, dixit eidem: O fili, mihi in visione nuntiatum est quod te decollarem. Istud est contra Scripturas. Quum enim Isaac pergens cum patre suo dixit: Pater mi, ecce ignis et ligna, ubi est victima holocausti? Abraham ei respondit: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Sed postea, quum venissent ad locum5 a Deo præfixum, et Abraham disponeret se ad ligandum filium suum, prout in Genesi habetur, tunc aperuit ei causam.

Dicitur quoque hic, quod Deus Jonam de ventre piscis extraxit, et post hedera eum elevata texit, et eumdem missum demum ad centum millia hominum, etc. Sed sciendum, quod hedera illa orta est et super caput Jonæ levata postquam Ninivitis locutus est.6 Qui multo plures quam centum millia erant. Imo in libro Jonæ habetur, quod in Ninive erant plus quam centum viginti millia hominum qui nesciebant differentiam inter dexteram suam et sinistram.7 Omnia ista in libro Jonæ patent prophetæ.

Footnotes

  1. III Reg. xvii, 1. ↩

  2. Jacob. v, 17, 18. ↩

  3. III Reg. viii, 10. ↩

  4. III Reg. vii, 13, 14, 45. ↩

  5. Gen. xxii, 6-9. ↩

  6. Jonæ vi, 6. ↩

  7. Jonæ vii, 3, 4. ↩

Chapter 67 of 114