Articulus 46
Contra errores capituli quadragesimi septimi et quorumdam sequentium.
PARABOLAM de ovibus regi David a Nathan propheta propositam, prout secundo Regum habetur, recitat Mahon in isto capitulo; sed valde incongruenter ac imperite. Nam ait: A David ad altare stante quidam quæsitum judicium accesserunt, dicendo: Iste nonaginta novem oves habens, mihi tantum unam habenti, vi molestaque fraude subripere parat. Sed, ut præfato loco libri Regum conscriptum est, ita non fuit. Siquidem Nathan propheta missus a Deo, solus accessit ad David, et ait: Da judicium. Duo homines erant in civitate una, unus dives, alius pauper. Dives habebat oves et boves plurimas, pauper unam ovem dumtaxat. Quumque peregrinus venisset1 ad divitem, parcens ille ovibus suis, tulit pauperis ovem, ut exhiberet peregrino convivium, etc.
Aliæ quoque diversæ et fatuæ fabulæ hic narrantur, quæ partim jam ante sunt reprobatæ, et recitatione prorsus indignæ censentur. Inter quas fertur et istud, quod Job a diabolo cæsus, dixit: O Deus, laborem et malum mihi diabolus intulit. Dicitque Deus: Eum a te pede repelle. Quam sapienter hoc sonat! Nonne sanctus Job per plurimos dies in maximis fuit doloribus, nec dæmonem repulit pede, sed omnia toleravit patientissime, donec Deo complacuit eum sanare atque diabolum ab eo compescere?
Capitulo quadragesimo octavo dicitur: Gens quæ nefanda peccata perpetravit, non desperet. Sed istud dissonare videtur ab eo quod superius sæpe dixit, puta, quod Deus peccata graviora non dimittit: quod reprobatum est illic.
Capitulo quoque quadragesimo nono fabulosa atque stultissima recitantur: ubi inter cetera dicitur, quod Pharao jussit sibi ædificium usque cœlestium attactum portarum parari, ut sic Moysis Deum conspiceret.
Capitulo quinquagesimo dicitur: Deus terram biduo creavit. Si per biduum intelligit diem secundum, falsum est, contrariumque Scripturæ, quæ in Genesi affirmat: In principio creavit Deus cœlum et terram. Unde et David in Psalmo loquitur Deo: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli. Quo patet quod primo die creata sit terra. Si vero per biduum intelligit spatium dierum duorum, nil penitus valet: quia creatio, quæ est actio potentiæ infinitæ, est in instanti.
Rursus hoc fertur capitulo: Cœlos septem biduo distinguens, etc. Frequenter in Alcorano de septem cœlis fit mentio, Sed quid sibi vult hoc? Ad minus enim sunt novem cœli mobiles, utpote septem orbes planetarum, et firmamentum, ac nona sphæra: quibus quidam astrologi addunt decimum orbem volubilem. Et quomodo Deus cœlos biduo distinxit, quum in Genesi opus distinctionis hujusmodi uno die doceatur peractum?2 Sed de isto nunc transeo, quoniam in sequenti tractatu erit hinc (ut reor) Deo agente diffusior sermo.
Item hic dicitur: Hic liber nec mendacium aliquod nec aliquid prophetis præteritis contrarium nuntiat. Quam verum sit hoc, præinducta declarant: imo in hoc ipso capitulo multa continentur mendacia. Et sanctis Prophetis hic tædiosissimus walgorismus eadem immoderatissime repetens, in pluribus locis prorsus contrarius esse supra monstratus est.3
Capitulo quinquagesimo primo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Nos non posuimus te custodem vel coactorem disgredientium a lege; tuum enim non est nisi tantum rem nuntiare. Si hoc ita est, cur ergo, o Mahon, toties jubes in Alcoran ire prædatum, pugnatum, imo et interfectum incredulos, donec ingrediantur ad fidem aut reddant tributum? Sed sicut in ceteris quasi ubique, ita in hoc quoque tibi ipsi contrarius es probatus.
In principio capituli sexagesimi, similiter et in principio sexagesimi primi, juratur per creaturas, puta per ventos et angelos et per montem Sinai, item capitulo sexagesimo secundo per stellam vespertinam, quod vera et justa sint Alcorani præcepta et dicta. Sed iste modus jurandi videtur scripturis novi ac veteris Testamenti contrarius. Christus enim in Evangelio loquitur: Nolite jurare omnino, neque per cœlum, neque per terram, etc.4 Moyses quoque in Deuteronomio ait: Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis. Deo quoque non convenit jurare nisi per se ipsum.5 Unde in Genesi ait ad Abraham: Per memetipsum juravi.6 Inconvenienter ergo capitulo sexagesimo secundo inducitur Deus jurare per stellam vespertinam. Hinc, secundum Apostolum in epistola ad Hebræos, quoniam Deus non habet majorem per quem juret, jurat per se ipsum.7
Rursus, capitulo sexagesimo dicitur, quod Abraham hospitibus, id est angelis in specie peregrinorum ad ipsum venientibus, dixit: An boni sitis, ego minime scio. Istud est fabulosum, quia, ut fertur in Genesi, mox ut a longe eos adspexit, processit in occursum eorum, adoravitque eos.8 Multa alia fabulosa et falsa dicuntur hic, quæ supra sunt reprobata.
Postremo, capitulo sexagesimo secundo quædam dicuntur de sublevatione Mahometi ad Deum et propinquatione ejus ad paradisum, de quibus infra, Deo agente, tractabitur.
Footnotes
Chapter 68 of 114