Articulus 47
Contra errores capituli sexagesimi tertii.
IN exordio capituli sexagesimi tertii dicitur: Appropinquavit hora, lunaque bipartito divisa est. Hoc cum ceteris mirabilibus visis contradictores artem magicam esse dixerunt. Ita fertur hic. Et ubi nunc est quod supra protulit Alcoran, ubi quasi ex persona Dei asseritur, quod Mahometo non est datum facere miracula?1
Denique istud obscure hic recitatur. Verum, ut alibi legi, asserunt Sarraceni quod luna accessit ad Mahon: quam ille in duas partes divisit, eamque denuo integravit. At vero de lunæ quantitate communiter dicunt astrologi, quod tanta aut major sit quam tertia vel quarta pars terræ. Nullumque dubium quin major sit tota Arabia, in qua fuerat Mahon. Ubi ergo aut quomodo eum accessit? Ipse (ni fallor) tunc fuit in aliqua civitate, villa aut domo, et si in quocumque campo latissimo exstitisset, luna descendens universa occupasset seu operuisset, non solum domum, villam, civitatem, campum, sed item provinciam: quomodo ergo accessit seque imposuit manu Mahon? Et si ita descendit, toti hoc provinciæ patuit. An forsan luna contraxit se atque sub parva quantitate accessit? Verumtamen scimus Deo omnia possibilia esse, et item quod in his quæ sunt super naturam, tota ratio operis sit omnipotentia facientis. Sed ad ostendendum quod dictum istud de lunæ divisione sit falsum, fictum, aut magicum, valent omnia præinducta, quibus probatum est multa mendacia in Alcoran contineri, et quod a Deo non sit lex Mahometi, quod item ad legem Christi omnes teneantur.2
Verumtamen, sicut in doctoris sæpe præallegati continetur epistola, refert se Mahomet signa quædam fecisse. Dicitur enim quod aliquando audiens lupum ululantem, dixit se ex voce illius intellexisse quod lupus ille inter alios major et princeps fuit; quod item lupus ille fatigatus abscessit, quum ei hoc tribus digitis annuisset. O signum propheticum, resque admirabilis, in qua sapientes atque philosophi obstupescunt! Nonne Mahon similiter dicere potuit, quod lupus in illa voce eum esse prophetam signavit? Quis enim inde illum posset arguere, quum quid inter se lupi dicant, nesciunt homines? De alio quoque lupo refert, quod quum quemdam allocutus fuisset, factus sit Sarracenus: ubi si leonem pro lupo posuisset, multo elegantior fabula exstitisset. Sed non immerito fabulis suis lupos intexuit, qui more luporum rabidus et cruentus semper incessit. Insuper dicit, quod præcepit arbori, et statim adoravit eum: quod tamen Sarraceni ipsi falsum esse testantur, ut scribit hic doctor. Amplius refert, quod quum venenum sibi in ove assa propositum esset, scapula ovis ei locuta est: Noli me comedere, quia veneno infecta sum. Et noluit inde comedere; sed alius inde comedens, statim defunctus est. Vellem scire utrum ipse solus vocem illam audierit, an et ceteri qui aderant. Si ipse solus, cur socium suum permisit inde comedere? Si et alii, mirum quod aliquis inde comedere ausus fuit. Item, quod aliquando misit manum suam in cavernam, exieruntque aquæ, de quibus ipse potavit et socii ejus ac pecora: quod magis de Mahomet filio Azari solet narrari, quum tamen de utroque apud Sarracenos incertum et frivolum habeatur. Sed et ipsemet Mahon omnia ista mendacissima esse testatur, quum in majori scriptura sua dicat signa sibi non esse data; et quum iterum loquatur: Non sum missus nisi in virtute gladii. Et aperte falsa esse omnia illa comprobantur ex suis iterum dictis quibus in Alcoran sic loquitur: Quidquid inveneritis per me scriptum, conferte illud cum Alcoran, et si non concordaverit, scitote quia innocens sum a scriptura illa, et non est mea. Hæc ex præfata epistola sunt inducta.
Denique in quodam capitulo de Generatione Mahomet legitur, quod a Gabriele in Jerusalem ductus est, et inde in cœlum levatus, iterumque depositus. Et hoc est, ni fallor, quod præcedenti (videlicet sexagesimo secundo) capitulo tangitur, ubi quasi ex Dei persona asseritur: Per stellam vespertinam, cliens vester nullatenus errans, nil ex proprio velle, sed tantum sibi divinitus mandatum loquitur: qui sublevatus ad aeris vel horizontis celsitudinem, ad Deum ipsum instruentem illum efficaciter accessit tanto spatii intervallo, quantum sagitta arcu missa bis transcurreret. Itemque in loco propinquo paradiso optime de virtutibus majoribus vidit, oculo suo eum nullatenus fallente.
Præterea quædam alia recitantur de eo. Sed præinducta atque similia nullum in divinis Scripturis bene instructum movent, præsertim quum de Antichristo dicat apostolus Paulus, quod ejus adventus erit secundum operationem Satanæ, in omni virtute, in signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis.3 Unde etiam sanctus evangelista Joannes in Apocalypsi scribit, loquens more prophetico de futuro per modum præteriti: Fecit (inquit) signa magna, ita ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in conspectu hominum, et seducet habitantes in terra, propter signa quæ data sunt illi facere.4 Denique Christus in Evangelio contestatur: Surgent pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.5
At vero quam mira fecerunt magi atque malefici Pharaonis, in Exodo scriptum est. Siquidem in tribus primis signis imitati sunt Moysen:6 quem etiam in quarto signo imitati fuissent, faciendo quod fecit ille, nisi divina fuissent virtute prohibiti.7 Qualia autem et quanta fecerit Simon magus, et alii quidam malefici, constat. Etenim Simon ille pravissima arte magica serpentes æneos fecit moveri, statuas æreas atque lapideas ridere aut loqui. Volavit quoque per aera; et vicissim stante eo coram imperatore Romano mutabatur effigies vultus ejus, ut nunc senior, nunc adolescentior videretur. Similiter alii magi fecerunt homines immobiles, mutos ac stupidos.
Refert quoque doctor sæpe præallegatus, de quodam Græco, nomine Cadarast*, qui errore deceptus, dixit super se venisse in monte Celoi visionem divinam. Tunc advocavit regem Zebezib* omnesque qui cum eo erant ad suam sectam, decipiens eos falsis miraculis et magnis figmentis.8 Faciebat enim equum suum mori, et postea resurgere. Aliud quoque simulavit miraculum, recitans eis quamdam orationem in qua omnium linguarum diversitas videbatur haberi. Conformiter fecit Helibidius Indus, qui quum ostenderet eis quamdam avem maximam volantem circa occasum, habentem in utero puellam clamantem et dicentem, Scitote quia quæcumque dixerit vobis Helibidius vera sunt, multos seduxit.
Verum circa hæc quæri potest, quomodo possunt se ista ita habere. Si enim a seductoribus fiunt miracula, quomodo fides christiana per miracula a Deo esse probatur, et in quo Christiani a seductis ac perfidis gentibus distinguuntur?
Et respondendum, quod si de miraculis propriissime loquamur, videlicet tanquam de effectibus totam naturalem facultatem et ordinem rerum transcendentibus, sic soli Deo competit miracula operari; nec unquam fiunt nisi virtute divina ob veritatis confirmationem, aut ob aliam rationabilem causam. Hinc ait Psalmista: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.9 Et talia multa fecit Christus, atque Apostoli ceterique innumerabiles Sancti tempore evangelicæ legis. Idcirco in Joanne ait Salvator: Si opera non fecissem in eis quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.10 Et rursus loquitur: Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.11
Porro, si loquamur de miraculis magis communiter, utpote tanquam de effectibus inconsuetis, et præter solitum cursum naturalemque modum productis, sic a seductoribus fieri queunt magica arte, tam vere quam apparenter sive phantastice. Dæmones enim noscunt naturales rerum virtutes, proprietates et efficacias, atque ob suæ spiritualis naturæ dignitatem et activitatem, agere et imprimere possunt in corporalem naturam, eam diversimode movendo ac transmutando, in quantum divinitus permittuntur: imo in corpora humana sensitivasque vires, organicas quoque potentias, possunt influere. Verumtamen nullam formam naturalem, nec substantialem nec accidentalem, inducere possunt in inferiora hæc corpora, nisi adminiculo naturalium agentium. Dæmones itaque per applicationem naturalium activorum et passivorum, multos queunt effectus producere præter consuetum cursum, modum ordinemque naturæ, accelerando videlicet opus, aut alio modo, propter vehementiam ac multiplicationem activitatis rerum congregatarum habilitatemque passivorum. Ideo quæ in potestate naturæ non sunt, agere nequeunt, ut mortuos suscitare, nisi in præstigio tantum, quod diu non permanet. Præterea, de præstigiis illusionibusque magorum, sciendum quod formæ quæ in ipsis videntur, sunt (ut communiter) tantum in sensu, et taliter potest diabolus humanos decipere sensus dupliciter. Primo, ut ex thesauro imaginativæ potentiæ species ad exteriores sensus deriventur ac refluant; sicque uniuntur eis et qualificant sive afficiunt vel actuant eos, ac si res ipsæ essent præsentes: quemadmodum accidit et in somno. Secundo contingere potest deceptio ista ex immutatione organi, qua sensus faciliter fallitur: sicut habenti gustum infectum, cuncta videntur amara. Hanc vero organis sensuum immutationem inducere dæmonibus exstat perfacile. Unde et in interioribus viribus organicis, venis et nervis, et vitalibus animalibusque spiritibus, talem (dum permittuntur) facere valent immutationem, ut homo a motu et sensatione impediatur.
Ex his patet responsio ad omnia illa quasi prodigia de Mahomet introducta, excepto figmento illo de luna. Dato quippe quod Mahon audierit vocem illam velut ex scapula, Noli me comedere; et quod de caverna exierit aqua; quod item arbor ei se inclinaverit vel vere, vel apparenter; quod item in altum levatus sit: omnia ista, et multa majora ac mirabiliora, fieri queunt magica arte et diabolica ope. — At vero de illo quod dictum est, quemdam fecisse equum suum mori atque resurgere, nequaquam putandum est quod equum veraciter mortuum suscitavit; sed aliquo modo prætacto potuit fieri ut equus jaceret quasi exanimis, sicut in arrepticiis quodammodo cernimus. — Postremo, de magis Pharaonis quidam affirmant doctores, quod virgæ eorum non fuerunt versæ veraciter in dracones, sed quod dæmones suæ naturali virtuti dimissi, imperceptibiliter ac valde celerrime eas tulerunt, humanoque sensui imperceptibiliter subduxerunt, atque serpentes aliunde allatos, aut ibi de novo virtute naturalis agentis productos, supposuerunt. Quamvis enim ex virgis per naturale agens generari possint serpentes, non tamen tam subito, sed per naturales transmutationes multas intermedias diuturnasque moras. Nihilo minus dæmones quasdam materias ad generationem serpentium propinquas, imperceptibili celeritate atque manerie potuerunt supponere.
De hac demum materia possent adduci quamplura; sed quia hucusque brevitati in omnibus studui, nunc quoque ei studere decrevi, præsertim quoniam ex his paucis plura elici queunt.
Footnotes
Chapter 69 of 114