Articulus 30
An angeli eguerint gratia in conversione sui ad Deum, et utrum beatitudinem suam meruerint.
DICUNT quidam duplicem esse necessariam gratiam ad conversionem mentis creatæ ad Deum, scilicet gratis datam et gratum facientem. Sed hæc positio nulla est, nisi bona vel dona naturæ, gratiam gratis datam appellet: siquidem ad faciendum id quod in nobis est, dona utique naturæ sufficiunt.
Dicendum est igitur, quod ad eliciendum actum conversionis, liberum arbitrium sufficit, quod se per actum hunc ad gratiæ susceptionem disponit; sed efficacia conversionis ad meritum, dependet a gratia. Unde unus et idem est motus qui est dispositio ad gratiam, in quo scilicet gratia datur prout procedit a libero arbitrio, et qui gratia informatur atque meritorius est: sicut etiam in natura in eodem instanti quo completur dispositio ad formam, scilicet terminus alterationis, forma substantialis tribuitur.
Denique, si angeli in gratia conditi dicantur, palam quod in eis meritum præcesserat præmium. Si vero sine gratia facti sunt, sicut communior tenet opinio, et Magister in littera, sic est triplex opinio:1 dicentibus quibusdam, quod beatitudinem suam nullo modo meruerunt. Sed hoc non valet, quum beatitudo habeat rationem præmii, et etiam quum homo sine merito præmium adipisci non quiverit. Ideo aliqui dicunt, quod beatitudinem suam merentur per ministeria nobis post eorum confirmationem exhibita. Sed de præmio accidentali hoc dici potest; de præmio vere essentiali, non recte. Nam beatitudo habet rationem termini; meritum autem, rationem viæ. Et sic non est (ut videtur) conveniens, quod angelus in beatitudine exsistens, mereri dicatur, nisi illud accidentale gaudium quod de his habet qui per eum salvantur.
Respondendum est ergo, quod meritum in eis præcessit beatitudinem, non tempore, sed ordine naturæ: prout jam dictum est, eamdem conversionem fuisse præparatoriam ad gratiam prout ab arbitrio est, et meritoriam secundum quod gratia informatur.
Footnotes
-
Sent. II, dist. in F. ↩
Chapter 31 of 144