Skip to the text

Articulus 31

Utrum Lucifer fuerit summus angelorum, et quomodo ipse fuerit aliis causa peccandi.

QUESTIONEM hanc, an scilicet primus peccans, fuerit summus supernorum spirituum, Augustinus movet undecimo super Genesim, sed insolutam relinquit, quoniam de his quæ ad angelos pertinent, pauca asserendo voluit tradere. Postmodum vero Gregorius manifeste determinat, quod Lucifer erat excellentissimus angelorum. Cui consentit communis sententia, tum propter multas auctoritates, tum quia non videtur quod spiritus alii creaturæ subjectus, Creatoris æqualitatem optaverit. Damascenus tamen dicit, quod de infimo choro erat. — Quamvis autem de eo scriptum sit, Tu Cherub extentus et protegens:1 non tamen erat de ordine Cherubim. Sed dictus est Cherub, ad insinuandum qualitatem culpæ: quia enim per elationem peccavit, et scientia inflat, ideo dicitur Cherub.2 Nam Cherub scientiæ plenitudo vocatur.

Denique, multiplex opinio est de hoc, quomodo Lucifer aliis erat causa peccandi. Quidam nempe dixerunt, inter peccatum Luciferi et aliorum, solum fuisse ordinem secundum quantitatem culpæ, quia scilicet peccatum ejus gravius erat. — Sed quoniam dictis Sanctorum istud non consonat, ideo alii asseruerunt, quod peccatum Luciferi præcessit gravitate, causalitate et tempore. Sed non videtur quod tempore, quia quam cito angelus peccavit, cecidit: sed si lapsum ejus alii vidissent, secuti eum in peccato non fuissent.

Dicendum est ergo, quod præcessit gravitate et causalitate, sed non duratione. Dictum est enim, quod sicut primus angelus eminebat aliis in dignitate naturæ, sic voluit eis quodammodo causa esse consequendi ultimam perfectionem.3 Hic autem motus desiderii indivisibilis fuit: ideoque principium ejus non præcessit terminum ejus. Sic ergo motus alicujus causatus ab eo, qui incepit in termino ejus, simul erat cum eo secundum quod desideravit votum suum ad effectum perducere, illud aliis manifestando; simul quoque cum hoc erat aliorum visio ac perversus consensus. Et hujus simile est in omnibus operationibus instantaneis, quarum est una alterius causa, quod sunt simul tempore: sicut illuminatio aeris, visio coloris, atque discretio rei visæ. — Sic ergo inferiores angeli per superbiam peccaverunt, et tamen subesse superiori volebant (quod ille optabat). Unde aliquid appetebant sibi, in quo superbiebant: ut scilicet ipsimet secundum possibilitatem naturalium suorum, gloriam acquirerent, tamen sub Deo, et non sub superioribus angelis; et quod eam in inferiores transfunderent. Consenserunt etiam angelo primo in hoc, quod appetebant eum dictam dignitatem consequi. Et est simile de his qui pariformiter se habent ad aliquid conquirendum: unde omnes in unum conspirantes, unusquisque sibi et aliis aliquid desiderat. — Porro non est remotum, secundum Thomam, quin conversio unius boni angeli ad Deum, fuerit aliis occasio et exemplum conversionis ad Deum: quia scriptum est, Michael et angeli ejus; quemadmodum de dracone legitur, quod traxerit tertiam partem stellarum.45

Footnotes

  1. Ezech. xxviii, 16. ↩

  2. 1 Cor. viii, 1. ↩

  3. art. xxi. ↩

  4. Ibid. 4. ↩

  5. Apoc. xu, 7. ↩

Chapter 32 of 144