Articulus 32
De loco et ordine dæmonum.
DENIQUE, incorporeis substantiis locus debetur, non secundum ipsarum essentiam, sed quantum ad operationem: vel per modum congruentiæ, vel per modum necessitatis. Primo modo debetur angelis, tam secundum operationem naturæ quam gloriæ, cœlum empyreum: et ergo omnes in eo conditi sunt. Secundo modo debetur eis locus in his quæ operantur circa nos. Porro, operatio angeli secundum statum culpæ vel miseriæ, tripliciter potest attendi: vel quantum ad naturalem lucem, quæ in eis remansit, licet obtenebrata; vel quantum ad culpæ tenebras; vel quantum ad ordinationem divinæ sapientiæ, quæ ex eorum malitia bonum elicit, scilicet exercitium nostrum. Et secundum hæc tria competit eis aer, potissime quantum ad mediam regionem ipsius. Nam in quantum est diaphanus, competit naturali luci eorum; quantum autem ad turbulentiam suam, competit eis ut pœna; in quantum vero propinquus est nobis, competit propter exercitium nostrum. Sed infernus competit eis contra culpam, in quantum horridus et tenebrosus. Nostra quoque habitatio competit eis propter exercitium nostrum. Et illa loca tria hæc competunt cuilibet dæmoni secundum diversas sui conditiones.
Remansit autem in dæmonibus ordo, non ille qui est ad consequendam beatitudinem, sed potestatis. Hoc enim congruit eorum naturæ, quæ in eis integra remansit secundum species suas; divinæ quoque sapientiæ: quoniam quæ a Deo sunt, ordinata sunt; et sic congruit ut potestas dæmonum ad exercitandum punendumque homines, ordinata sit per gradus prælationis.1 Similiter ex nequitia dæmonum idem patet. Nam quia uni adversantur, inter se confœderantur: et sic dæmones ad nocendum hominibus concordant. Verumtamen opinandum non est, quod inter se unquam, quantum in eis est, concordiam habuerint, vel benevolentiam aliquam ad invicem habeant; sed ad malum concordant. Prælatio quoque in eis non minuit pœnam, sed auget:2 quia potentes potenter tormenta patientur.
Footnotes
Chapter 33 of 144