Skip to the text

Articulus 33

An dæmon ab homine victus, retrudatur in infernum.

QUAMVIS diabolum ab homine tentato superatum, omnes concedant aliquo modo cessare; de modo tamen cessationis hujus, tres sunt opiniones. Quidam enim aiunt eum sic repelli, ut nec ipsum nec alium amplius tentet, nec de eodem peccato nec de alio: quia caritas omnia opera bona facit esse communia in Ecclesia, et sic ex triumpho unius, omnibus oritur commodum. Isti tamen intelligunt ad tempus determinatum: post quod iterum ad pugnam redit. Quidam vero dicunt, quod de alio peccato potest tentare, sed non de eodem, nec victorem, nec alium. Tertii autem dicunt, quod ex quo dæmonem quis vicit de aliquo vitio, non potest de eodem vitio ab eo tentari, sed de aliis; ceteros vero et de eodem et de alio tentare potest. Et hæc positio rationem habet magis manifestam. Ille enim dicitur dæmonem perfecte vincere, in quo omnes passiones vincuntur quæ ad illud peccatum inclinant unde dæmon tentabat illum, ut habitus virtutis oppositæ perfecte adipiscatur. Unde tunc diabolus videns virtutem et stabilitatem ejus in bono, non amplius præsumit eum de eodem tentare. Quæ tamen harum opinionum verior sit, incertum est: quia nec ratione nec auctoritate multum probari valet.

Chapter 34 of 144