Articulus 34
Utrum angeli boni possint peccare.
PRÆTEREA agnoscendum, quod sicut Deus per propriam naturam habet quod peccare non possit, quia non est in eo potentialitas aliqua, quæ utique est origo peccati et omnis defectus; sic angelus impeccabilitatem, non a natura, sed per gratiam confirmationis sortitur, quia per eam tota sua potentia completur in actu: sicut et materia corporum cœlestium per formam quam habet, completa est; et in intellectualibus, facta resolutione conclusionis utriusque partis ad primum principium naturaliter cognitum, tunc ratio necessario assentit uni cum impossibilitate alterius. Porro lumen gratiæ vel gloriæ ita se habet ad mentem sicut forma vel actus in naturalibus; et finis ultimus ita se habet ad voluntatem sicut primum principium in speculativis, secundum Philosophum sexto et septimo Ethicorum. Quum ergo per lumen gloriæ Beati ultimo fini, scilicet Deo, perfecte conjungantur per plenam fruitionem, ejus bonitate toti affecti; ideo averti non valent.
Nec hoc libertati repugnat, quia libertas est eorum quæ sub electione cadunt, quæ videlicet sunt media ad ultimum finem: et ideo in electione error contingit in his in quibus de ultimo fine non est semper æstimatio recta; sed non in Beatis, qui vident Deum per speciem. Verumtamen, ea quorum neutrum a fine deordinat, indifferenter angeli possunt: et sic salvatur in eis rationalis potestas. Denique, ut Anselmus testatur, posse peccare, nec libertas est nec pars libertatis: quia et Deus, qui liberrimus est, peccare non potest. — Laudabilitas quoque non est præcipue a potestate peccandi, sed a voluntate bono adhærente: alias virtuosus per habitum, esset minus laudabilis in actu suo, quam carens virtute et bonum operans. Sed potestas peccandi est quasi signum laudabilitatis respectu laudantium, ostendens opus non esse coactum.
Chapter 35 of 144