Articulus 35
De obstinatione dæmonum, et de eorum naturali cognitione.
CAUSAM insuper obstinationis diaboli, diversimode tradunt diversi. Quidam enim dicunt, quia liberum arbitrium ejus medium est inter divinum, quod nunquam mutatur, et humanum, quod ante electionem et post eam mutabile manet: ideo post primam electionem exstat immutabile. Sed hæc causa (ut Thomæ videtur) supponit id cujus causa quæritur, scilicet immobilitatem angeli post electionem.1 Nec secundum eam posset dari ratio confirmationis et obstinationis animarum post mortem. — Alii dicunt, quia angelus propter indivisibilitatem et simplicitatem suæ naturæ, ad quodcumque se vertit, se totum convertit: et ideo postea non mutatur. Sed hæc ratio insufficiens videtur: quia secundum virtutem suam, quæ se ad multa extendit, divisibilis est. Unde non oportet ut operatio ejus procedat ab eo secundum totam suam virtutem. — Alii dicunt, quod quia angelus per se ipsum cecidit, non autem homo, ideo reparabilis non est sicut homo. Sed non videtur istud sufficere: quum per se vel per alium cadere, sint circumstantiæ peccati quæ in infinitum aggravare non possunt; et iterum, quoniam si Deus hominem non reparasset, non tamen obstinatus fuisset. — Alii dicunt, quia angelus peccavit contra deiformem intellectum; homo autem contra rationem, quæ est intellectus obumbratus. Sed istud in infinitum aggravare non posset.
Dicendum est ergo, quod peccatum contingit dupliciter. Uno modo, ex passione mentem offuscante: et taliter peccans, passione cessante pœnitet. Secundo modo, ex malitia seu electione pravi finis, sicut habens habitum luxuriæ constituit sibi finem in delectatione venerea: et ita peccans, non pœnitet, secundum Philosophum, quia finis in operabilibus se habet sicut principium in speculativis. Nullus itaque pœnitere potest, nisi passione cessante, vel habitu malo remoto. Habitum vero removeri non est possibile nisi in statu viæ, non autem in termino. Et ergo quum mors sit homini terminus viæ, angelo vero sua electio; ideo nec anima post mortem, nec dæmon post electionem pœnitere potest. Sed datur homini longior via, quia magis distabat a fine. Et ideo Damascenus dicit: Quod est homini mors, hoc est angelo lapsus. — Dicit tamen Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod dæmones appetunt bonum (scilicet esse, vivere), naturali videlicet appetitu. Sed appetitus hic semper depravatur in eis, quia volunt cum tali deformitate peccati esse et vivere. Unde sic naturaliter in dæmonibus synderesis manet, quæ et naturaliter malo remurmurat. Sed voluntas prava ei semper repugnat. Nam secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, dæmones claudunt virtutes suas inspectivas a consideratione boni et veri. — Dicit etiam Thomas, quod accidentalis dæmonum pœna crescit, non essentialis, quia in termino sunt.
Præterea, quum peccatum non tollat naturam, ideo naturalia manent in dæmonibus, scilicet acumen scientiæ, sicut Dionysius quarto dicit capitulo de Divinis nominibus. Sed cognitio eorum de rebus duplex est, scilicet: naturalis. Et hæc est vel per causas determinatas ad naturales effectus: et talia cognoscunt per subtilitatem naturæ, prout in eis sunt species ordinis universi; vel per signa ex quibus ut sæpius contingit effectus: et talia cognoscunt per experientiam temporum. Porro alia sunt quæ per causas naturales vel signa sciri non possunt: et talia non nisi per revelationem spirituum supernorum agnoscunt. — Licet autem dæmon a rebus cognitionem non recipiat, tamen acuitur ejus scientia longitudine temporum. Nam per speciem innatam, cognoscit rem et quæ in ea sunt; sed antequam causa contingens ad effectum determinetur, non est in ea effectus ejus, unde nec in ea cognoscitur: qui tamen, cognita causa, cognoscitur, quando jam ad effectum determinata est. — Quod autem quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, quod malum dæmonis est furor irrationalis, amens concupiscentia, et phantasia proterva, metaphorice dictum est: quia corporales passiones proprie in eis non sunt. Sed quum omnis animæ defectus qui in nobis accidit, sit vel a phantasia quantum ad intellectum, vel ex passionibus concupiscibilis et irascibilis quantum ad affectum: ideo voluntas diaboli inordinate aliquid detestans vel appetens, dicitur concupiscentia et furor; et intellectus ejus inordinatus, dicitur phantasia. Et quia inordinatio ista intellectus, est ex prava voluntate, ideo dicitur phantasia proterva: quia protervus est qui pertinaciter veritatem impugnat. Irrationalitas autem et amentia furoris et concupiscentiæ, important obliquitatem voluntatis a recto judicio intellectus vel rationis; et ignorantiam electionis, non speculationis: secundum quem modum omnis malus est ignorans.
Footnotes
-
Sent. II, dist. v. q. 1. ↩
Chapter 36 of 144