Articulus 36
De divinatione quæ per dæmones fit.
D E præscientia vero futurorum, sciendum quod quædam futura in causis suis sic determinata sunt, ut ex eis necessario fiant: ut ea quæ circa motum cœli contingunt. Et talia per species concreatas præagnoscit dæmon multo melius quam astrologus, etiam certitudinaliter: quia omnis effectus in causa sua cognosci potest prout determinatur in ea. Alia autem sunt futura quæ sic in causis suis determinantur, ut ex eis frequentius fiant, tamen in minori parte deficere possint ex parte agentis aut recipientis; et de his non certitudinalis sed conjecturalis præcognitio potest haberi: et in hac quoque sunt dæmones subtilissimi. Alia vero quæ non habent causas determinatas sed ad utrumlibet contingentes, a solo Deo et cui ipse revelare voluerit, præsciuntur: et ideo qui talia futura prænuntiare assumunt, ab usurpatione divini actus appellantur divini.
Denique, ea quæ dæmones vel angeli hominibus revelant, revelant per applicationem luminis sui ad phantasmata, non se objiciendo animæ, sicut per speculum ea quæ in speculo sunt videntur: quia anima in hac vita non cognoscit nisi per conversionem ad phantasmata, ut Thomæ apparet; nec etiam tales species, quum sint universaliores, proportionatæ essent animæ. Sed dupliciter potest angelus, bonus vel malus, sine creatione novæ speciei, aliquid intimare: vel per illustrationem prædictam, vel etiam novas species in imaginatione formando secundum aliquam transmutationem corporalem.
Porro de divinatione quæ fit in somniis, sciendum quod reducuntur divinationes tales in aliqua signa vel causas naturales. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo, in his quorum causa est in somniante; et hoc dupliciter: quia vel somnium est causa eventus futuri, sicut dum quis aliquid facit propter id quod somniavit; vel est signum futuri cujus causa est in ipso, ut dum quis somniat se dulcia comedere, significatur quod phlegma dulce dominetur in eo: unde medicus de sanitate vel morbo aliquid præcognoscit. Si vero neutro modo se habeat, tunc est solum per accidens. Alio modo, in his quæ causam habent extra somniantem: et in talibus eventus futuri frequenter se habet ad somnium per accidens; quandoque tamen est somnium signum futuri: et hoc dupliciter. Uno modo, ex parte illa quæ cognitionem a corpore accepit, in quam cœlestis corporis virtus imprimitur. Ex motibus enim cœlestium corporum relinquuntur quædam impressiones et motus, quæ sunt signa motuum cœlestium, in inferioribus; et prout isti motus veniunt ad imaginationem, figurantur ibi imagines illorum effectuum ad quos disponunt motus cœlestes, secundum similitudinem magis aut minus expressam, prout virtus imprimens est fortior, et recipiens magis disposita, atque ab aliis occupationibus magis quieta: et ideo in nocte, præsertim circa digestionem completam, talia magis sentiuntur. Sic quoque animalia quædam, futura aliqua noscunt et nuntiant, prout ad vitam eorum eis necessarium est: quemadmodum pisces motibus suis tempestatem futuram insinuant. Secundo modo, prout anima a Deo vel angelis per influentiam luminis cognitionem accipit: cui tanto vehementius copulatur, quanto ab exterioribus cessat. Et igitur in somno nocturno revelationes amplius fiunt, in illis potissime qui sensualitati dominantur. Nam quo eorum imaginatio intellectui magis obedit, eo expressiores similitudines capit. Unde et virtutes morales, maxime autem castitas, secundum Averroem septimo Physicorum, ad hoc maxime juvant. Propterea Aristoteles in libro de Somno et vigilia dicit, quod divinationes quæ in somniis fiunt, non omnino negandæ sunt. — Sciendum etiam, quod imaginatio hominis, propter multiplices motus rationis, inquietior est imaginatione animalium.
Chapter 37 of 144