Skip to the text

Articulus 37

De miraculis quæ per dæmones fiunt.

AGNOSCENDUM, quod dæmon nullam virtutem naturalem, nec substantialem nec accidentalem, inducere potest in materiam, nisi adminiculo naturalis agentis : quemadmodum artifex non per se, sed per ignem, cibum calefacit. Potest itaque dæmon per applicationem naturalium agentium et passivorum, effectus aliquos præter consuetum cursum producere, propter multiplicationem ac vehementiam activitatis rerum congregatarum, habilitatemque passivorum. Ideoque ea quæ in potestate naturæ non sunt, facere nequit, ut suscitare mortuum, nisi in præstigio solum : quæ tamen diu durare non possunt. Unde patet eorum error qui dæmones deos putabant, et per modum creationis operari; et ipsius quoque Avicennæ, qui posuit quod ex sola conceptione substantiæ separatæ, fiat aliquis effectus in inferioribus præter ordinem naturæ : et sic reducit miracula ad eas præcipue.

Sciendum autem, quod tempore Antichristi, fient vera miracula (quæ tamen in potestate naturæ aliquo modo sunt) permissione divina; sed dicuntur mendacia, quia ad fallendum fient. — Dicit autem B. Petrus in Itinerario Clementis, quod divina miracula sunt de rebus utilibus, sicut sanare infirmum; sed diabolica, de rebus nocivis et vanis, ut volare in aere et membra stupida reddere. Denique, mali in signis quæ faciunt, inhonestis deliramentis utuntur, ut quod se cultris incidunt; sed boni divinum nomen pie et reverenter invocant : unde manifeste discerni possunt. — Dæmones quoque impressioni corporum cœlestium non subduntur; sed quod sub certa constellatione advocati adsunt, faciunt, quoniam constellationem illam ad effectum suum utilem sciunt, et etiam ut homines fallant. Non ergo invocationibus et factis maleficis compelluntur, nisi in quantum per illa cum eis fœdus initur.

Præterea, quum ea quæ naturæ facultatem excedunt, a Deo solo quærenda sunt, ideo qui in talibus dæmonum utuntur auxilio graviter peccant : sicut in vaticinio de futuris. Ideo, quod Sancti leguntur aliqua per dæmones fecisse, non egerunt pacto, sed virtute divina : quemadmodum et Potestates cœlestes habent dæmones coercere. Et sic Paulus tradidit illum Corinthium Satanæ in interitum carnis.1

Footnotes

  1. I Cor. v, 5. ↩

Chapter 38 of 144