Articulus 38
An angeli sint incorporei, et quomodo corpus assumant.
QUUM dicat Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod angeli sicut incorporales ita et immateriales intelliguntur, constat angelos non esse corporeos. Et si haberent corpora naturaliter unita, quum ipsi sint nobilissimæ formæ, illa essent digniora corpore humano, et per consequens essent corpora cœlestia : quo dato, rediret error philosophorum qui ponebant angelos esse formas orbium, et secundum eos multiplicari.
Itaque, errore quoque eorum relicto qui dicunt angelos nec esse corporeos nec unquam corpus assumere vere, sed in præstigio solum aut secundum visionem imaginativam, quum hoc nec dictis Sanctorum nec Scripturæ concordet; dicendum, quod angeli corpora assumant. Nam quum natura spiritualis corporali superior sit, dominatur ei, et illa obedit. Non autem obedit quantum ad primam inchoationem vel susceptionem formarum, quia illa est a Deo dumtaxat, eductio vero formarum fit per naturale agens; sed obedit ei quoad motum localem, per quem non ponitur aliqua forma in re mota. Quando itaque virtus spiritualis separata movet aliquod corpus, dicitur ei uniri ut motor. Sed dum insuper substantia spiritualis hoc corpus format, ut appareant in eo aliquæ proprietates visibiles invisibilibus ejus proprietatibus congruentes; tunc dicitur illud assumere : ut quum apparet in figura leonis vel hominis. Et talis assumptio est propter eos quibus apparet. Et est angelus in qualibet parte talis corporis, quia comparatur ad ipsum sicut unus locus divisibilis. Et est idem judicium de angelo bono et malo, quia uterque spiritus est.
Chapter 39 of 144