Skip to the text

Articulus 39

De qualitate et materia corporis assumpti ab angelo; et utrum in eo comedere, sentire, videre, loqui et generare possit.

QUEMADMODUM Dionysius ait, introductio hominum ad cognitionem substantiæ spiritualis, finis est visibilium formarum omnium in corporibus ab angelis assumptis;1 et ideo oportet ut proprietates illæ quæ in tali apparitione apparent, sint tantum secundum similitudinem, ut non intelligatur illis subesse aliqua res nisi angelus: ut quasi corpus ejus esse videatur; et proprietates corporis, quasi proprietates angeli. Corpus igitur tale non habet veritatem naturæ quæ ostenditur, sed similitudinem tantum: alioqui non duceret in cognitionem angeli, sed illius cujus veram naturam habet.

Proinde corpus tale assumptum, secundum materiam aerium est, quia aer est maxime transmutabilis et in omnem figuram vertibilis. Sed ut corpus aerium figuram angelo competentem recipiat, oportet ut aer inspissetur, et ad terræ proprietatem accedat, servata aeris veritate: et hoc angeli facere possunt per motum localem, aerem colligendo, et etiam per semina in aere respersa.2 Quod autem corpus tale aerium sit, patet, quia nec gladio scindi potest nec confodi: quod quidam interdum tentaverunt. — Denique, in corporibus istis apparere solet proprietas hominis, et etiam ignis, præcipue quoad splendorem, quia secundum Dionysium quintodecimo Cœlestis hierarchiæ, inter omnia corpora, ignis potissime repræsentat spiritualis proprietates substantiæ.

Porro, quum corporibus istis angeli non vitam sed motum influant, ideo operationes quæ sequuntur corpus secundum quod vivum, angelis in corporibus istis convenire non valent; sed illæ quæ sequuntur corpus ut mobile: ut impellere, movere, dividere. Ideoque non vere comedunt: quia comedere significat, non tantum divisionem cibi et trajectionem ejus in os, sed etiam quod actus iste sit a virtute potente cibum digerere et in nutrimentum convertere: quod spiritui non competit. Unde Christus post resurrectionem vere comedit, licet cibum non convertit in se.345 Sed angeli quos Abraham suscepit hospitio, non vere comederunt. Nec est inconveniens dicere, quod Abraham primo nescierit eos esse angelos, sed postea. Si vero ante scivit, præbuit eis cibum ratione alicujus mysterii. — At vero, quum videre, sit actus corporis vivi, nullo modo angeli vident per corpora assumpta, nec sunt ibi organa sensitiva nisi secundum similitudinem. Sed et locutio secundum completam suam rationem, angelis in corporibus istis non convenit, quum non habeant vera organa corporea et imaginationem; sed est in eis aliqua similitudo locutionis, in quantum intelligunt, intellectumque exprimunt quibusdam sonis, qui non sunt proprie voces, sed vocum similitudines. Locutio namque proprie est ex percussione aeris determinatis organis. — Moventur autem angeli per accidens in corporibus assumptis: quia definitive in loco sunt. Deus vero nullo modo movetur, quia ubique est: sicut nec anima movetur per accidens motu manus, sed totius corporis; quemadmodum etiam, secundum philosophos, motor orbis, quia conjungitur orbi secundum se totum, non movetur per accidens: quia orbis secundum se totum non variat locum.

Insuper, id quod in Genesi legitur, Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, etc., Josephus exponit de dæmonibus incubis:6 et sic angeli aliquo modo generare possent. Sed hoc alii negant, et dicunt, quod Scriptura per filios Dei intelligat filios Seth, qui boni erant; per filias hominum, filias Cham. Verumtamen, quoniam multi oppositum dicunt, et quod a multis dicitur, non potest omnino esse falsum, secundum Philosophum septimo Physicorum; ideo dici potest, quod per actum eorum completur generatio, in quantum semen humanum collectum apponere possunt ad determinatam materiam in loco convenienti, sicut aliarum rerum semina congregant ad certos effectus, juxta præhabita: sic tamen, ut attribuatur eis id dumtaxat quod est motus localis, non generatio ipsa, cujus principium non est virtus dæmonis nec corporis ejus, sed ejus cujus semen adducit; ideo et genitus non est filius dæmonis. Et quoniam dæmones scire possunt dispositionem seminis ex parte ejus unde decisum est, mulierem quoque proportionatam atque constellationem juvantem et optimam;7 ideo ex eis dicerentur nasci homines spectabiles sive gigantes. Sed et dæmon qui uni est succubus, est alteri incubus, secundum quosdam.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. xv. ↩

  2. * elementis ↩

  3. Luc. xxiv, 43; ↩

  4. Act. i, 4; x, 41. ↩

  5. Gen. xvii, 1 et seq. ↩

  6. Gen. vi, 1. ↩

  7. Gen. VI, 4. ↩

Chapter 40 of 144