Skip to the text

Articulus 40

Qualiter dæmones intra corpora hominum esse possint; et de præstigiis quibus sensus humanos decipiunt.

UT jam crebrius prætactum est, angeli boni et mali virtutem habent transmutandi corpora inferiora, etiam humana: ideoque impressiones habent in potentias organicas; in intellectum vero indirecte, in quantum objectum ejus est corporale phantasma; sed in voluntatem nequaquam, quia ipsa ab intellectu objectum suum recipit secundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni. Et quia ubi operantur ibi sunt, ideo corporibus nostris illabuntur. Sciendum autem, quod esse intra aliud, est esse infra terminos ejus. Corpus autem habet terminos quantitatis, et infra istos dicitur esse dæmon. Habet quoque terminos suæ essentiæ, et infra istos non est. In substantiam autem spiritualem (quum non habeat nisi terminos essentiæ) nil intrat nisi Deus creator, qui intrinsece operatur in ea, dans ei esse atque conservans. Porro, quamvis anima sit in qualibet parte corporis, in quo etiam dæmon est; non tamen sunt duo spiritus creati in eodem loco, quia anima est in corpore sicut forma in materia, non sicut in loco: unde non est ejusdem rationis operatio ejus et dæmonis in corpore; et ob id sine confusione operum, in eadem corporis parte esse possunt.

De præstigiis autem sciendum, quod formæ quæ videntur in eis, sunt solum in sensu. Et hoc dæmonis operatione dupliciter accidere potest. Uno modo, ut ex thesauro imaginationis species ad sensus deriventur: et sic uniuntur organis, ac si res esset præsens, sicut etiam in somno fit. Alio modo, ex immutatione organi, per quam cito judicium fallitur: quemadmodum habenti gustum corruptum, omnia apparent amara. Hoc autem facere dæmones possunt virtute quarumdam naturalium rerum, sicut ad vaporationem cujusdam fumi, trabes domus moveri videntur. Unde et dæmones dicuntur incentores malorum, quia faciunt fervere sanguinem, et sic ad concupiscendum disponitur anima. — Boni vero angeli directe agunt in intellectum, illuminando eum, secundum Augustinum, miris quibusdam modis. Sed in voluntatem, quæ semper est domina sui actus, imprimere, solius Dei est.

Chapter 41 of 144