Articulus 41
Utrum Deus aliquando in corporalibus figuris apparuerit.
SICUT in libro de Trinitate Augustinus testatur, apparitiones illæ quibus Deus hominibus apparuisse legitur, angelorum ministerio sunt factæ: quia secundum Dionysium, divinæ revelationes non veniunt ad nos nisi per hierarchiam angelicam.1 Unde in talibus apparitionibus corporalibus, corpus ab angelo est formatum, assumptum et motum. Sed quando angelus intendit hominem instruere de se ipso, exprimendo in corpore proprietates et similitudines sibi convenientes;2 tunc dicitur angelus apparere. Dum autem vult de Deo vel angelo superiori docere, format corpus secundum exigentiam convenientem illi de quo vult informare; et tunc dicitur Deus vel superior angelus apparere (unde constat, quod angelus per linguam asinæ Balaam loquebatur). Et istud dicit Gregorius Exodi tertio in Glossa, ostendens cur angelus Moysi loquens, quandoque Dominus, quandoque angelus dicitur. Et sic erat Deus in illis creaturis, sicut signatum in signo.
Footnotes
Chapter 42 of 144