Skip to the text

Articulus 42

De definitione hierarchiæ, et actionibus hierarchicis.

PORRO tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo, definiens hierarchiam Dionysius: Hierarchia, inquit, est divinus ordo et scientia et actio, deiforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem conscendens. Pro cujus intellectu, sciendum quod hierarchia dicitur quasi sacer principatus. In omni autem principatu requiritur gradus potestatis, et finis in quem tendat gubernatio principis: sicut in regimine sæculi finis est ut populus pacifice disponatur. Sic ergo in sacro principatu finis, est Deo, ut fas est, assimilari. Hic vero finis non nisi per ordinatam operationem adipisci potest: ad quam requiritur ordinata potestas et scientia dirigens. Ideo in definitione hierarchiæ ponitur ordo, id est gradus potestatis, et scientia sicut dirigens, et actio sicut ad finem ducens, et Dei similitudo sicut finis intentus. Ponitur autem in ea primo, Deiforme quantum possibile est similans, secundum quod angeli assimilantur Deo in receptione divini luminis; postea quoque, Et ad inditas, etc., in quantum assimilantur Deo transfundendo lumen suum in inferiores.

Sed sciendum, quod Dionysius non intendit definire hierarchiam, sed essentialia ejus principia tangere. Posset autem sic ordinari definitio: Hierarchia est divinus ordo secundum scientiam et actionem, etc. Definit quoque Dionysius hierarchiam, dicens: Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, unitas et similitudo.1 Et hæc est formalis, quia datur per causam finalem; sed prima jam posita, completa.

Denique, ordo dupliciter sumitur: vel prout nominat unum gradum tantum, et sic est pars hierarchiæ. Sicque definitur a Magistro: Ordo angelorum, est multitudo cœlestium spirituum qui inter se in aliquo munere gratiæ similantur.2 Sic quippe qui unius gradus sunt, ejusdem ordinis perhibentur. Alio modo nominat ordo relationem inter diversos gradus exsistentem, ut dicatur ordo ipsa ordinatio: sic enim sumitur quasi abstracte, et ponitur in definitione hierarchiæ.

Insuper agnoscendum, quod vitam naturæ, gratiæ et gloriæ, Deus immediate influit in omnem mentem creatam. Nec in his attenditur hierarchiæ prælatio, ideoque in definitione hierarchiæ, non ponitur natura, gratia vel gloria; sed quoad exsecutionem officiorum divinorum, est in ipsis prælatio, et igitur ponitur in ea scientia quasi dirigens.

Errant præterea, qui in divinis personis, scilicet in supersancta Trinitate, hierarchiam ponunt; quum non sit ibi gradus aut principatus unius super alteram, nec Pater purgat, illuminat aut perficit Filium aut Spiritum Sanctum: quæ tamen secundum Dionysium sunt de ratione hierarchiæ.3

Sunt autem tres actiones hierarchicæ, scilicet: purgare, illuminare et perficere. Quum enim hierarchia perficiatur in scientia, sicut definitio continet, ob id actio hierarchica in scientiæ transfusione consistit. Unde septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo Dionysius ait, quod purgatio, illuminatio et perfectio, est divinæ scientiæ actio. Ad scientiam autem tria concurrunt, scilicet: expulsio contrarii, scilicet ignorantiæ, infusio luminis, et ipsa substantia cognitionis. Itaque quoad primum, est purgatio; quoad secundum, illuminatio; quoad tertium, perfectio. Purgatio autem ista, non est a culpa, neque ab immunditia, sed a dissimilitudine minorationeque luminis, secundum Dionysium tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo.

De illuminatione autem angelorum, quidam dixerunt quod inferiores non vident Deum per essentiam, sed prout a superioribus illustrantur: quocontra scriptum est, Angeli eorum semper vident faciem Patris.4 Alii dixerunt omnes angelos in omnibus a Deo immediate illuminari, negantes totum processum Dionysii: qui tamen auctoritatibus Scripturæ roboratus est, ac philosophorum doctrinæ concordat. Mediam ergo viam tenendo dicendum est, quod omnes vident Deum immediate: et hæc est fruitio et beatitudo eorum; et quoad hanc, unus non illuminat alium. Sed non oportet ut qui causam cognoscit, omnia sciat quæ in potestate causæ continentur, nisi causam illam perfecte comprehendat: et ideo superior angelus, qui Deum clarius videt, de divinis mysteriis atque effectibus inferiorem illustrat et docet. Illuminatio quoque hæc, non est per creationem novi luminis, sed per immediatam applicationem et irradiationem mentis ad mentem. Unde non est ibi imaginandum medium deferens neque situalis distantia, sed sola spiritualis conversio: quia secundum Augustinum, quod est in corporalibus situs, hoc in spiritualibus ordo est.

Porro actiones istæ hierarchicæ quandoque secundum rem conjunguntur: et ideo non nisi secundum rationem differunt. Omnis namque perficiens, in eo quod perficit, illuminat et purgat, et omnis illuminans purgat; sed non convertitur, ut præcipue patet in hierarchia humana, secundum Dionysium:5 quia non quamlibet purgationem, sed perfectam dumtaxat sequitur illuminatio; et similiter de illuminatione respectu perfectionis.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. vii; de Ecl. hier. c. ii. ↩

  2. Sent. II, dist. xx B. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. iii. ↩

  4. Matth. xviii, 10. ↩

  5. De Eccl. hier. c. v. ↩

Chapter 43 of 144