Skip to the text

Articulus 43

De divisione angelicæ hierarchiæ in tres hierarchias et novem ordines.

TRIPLEX autem invenitur angelorum distinctio: una, hierarchiarum ab invicem; secunda, ordinum ejusdem hierarchiæ; tertia, angelorum unius ordinis. Et quælibet illarum sumitur secundum diversam dispositionem seu proportionem ad receptionem divini luminis. Nam hierarchiarum diversitas est secundum modum recipiendi divinas illuminationes; ordinum autem, secundum diversos actus ad quos divinum lumen perficit secundum perfectionem majorem et minorem; diversitas vero personarum unius ordinis est secundum diversam virtutem exsequendi actus efficaciter. Nam ecclesiastica hierarchia distinguitur a cœlesti, quia recipit lumen divinum sub velamine sensibilium formarum in sacramentis ac Scripturæ metaphoris; sed angelica recipit illud pure et simpliciter. Et licet hic modus sit omnibus in ecclesiastica hierarchia communis, tamen eorum sunt diversi actus, secundum quos diversi sunt ordines: quia alius est actus sacerdotum, alius diaconorum. Et in eodem ordine sunt alii aliis magis idonei. Conformiter, licet in prædicto modo recipiendi lumen divinum, omnes angeli conveniant; alii tamen aliis recipiunt universaliori altiorique modo. Hoc autem non nisi tripliciter variatur: quia aut recipiunt illuminationem in ipso fulgore divinæ lucis; et sic est prima hierarchia, quæ cognoscit divinos effectus in ipsa prima universali causa: et ideo circa Deum esse dicuntur, et nomen sortiuntur ab actu qui est immediate circa Deum. Aut cognoscunt res in universalibus rerum rationibus: et sic est hierarchia secunda, quæ illuminatur a prima. Et nomina ordinum hujus hierarchiæ non significant actum circa Deum, sed potestatem illimitatam operandi in res in quibus Deo ministrant. Aut cognoscunt res in propriis rationibus: et hic est modus infimæ hierarchiæ, cujus formæ sunt magis particulares et nobis proportionatæ. Unde et ordines ejus denominantur ab actibus determinatis circa unum hominem aut unam provinciam.

Simile hujus est in terrenis principibus. Nam quidam ministrorum operantur immediate circa personam regis: ut consiliarii et assessores. Et hoc convenit primæ hierarchiæ. Quidam autem habent officia ad regimen regni in communi, non limitatum huic aut illi provinciæ: ut domini regalis curiæ, principes militiæ, et judices curiæ. Et his similes sunt ordines secundæ hierarchiæ. Quidam vero deputantur certæ parti regni: ut ballivi, etc. Et hoc convenit infimæ hierarchiæ. Et sic patet hierarchiarum distinctio.

Denique, primæ hierarchiæ ordinum numerus accipitur secundum tres actus fruitionis. Quorum unus est comprehendere vel tenere, quo perficitur memoria: et secundum hoc accipitur ordo Thronorum, qui sunt sedes Dei. Alius est videre: et inde dicuntur Cherubim. Tertius, diligere: et hinc accipitur ordo Seraphim. Quia vero in caritate est consummata unio, ideo Seraphim est primus ordo. Secundus est Cherubim, propter unitatem assimilationis, in qua completur scientia. Et quoniam in susceptione importatur unio solum secundum contactum, ideo Throni sunt tertius ordo. — Secundæ quoque hierarchiæ distinctio illa accipitur. Nam regnum communitatis est secundum quod bonum commune pacifice et ordinate dispensatur. Hic vero pacis ordo per tria completur: uno scilicet sententiante quid unicuique debeatur; et hoc est Potestatum: unde dicuntur aerias arcere potestates, sicut potestas sæcularis suspendit latronem propter pacem civitatis. Sententia autem debet esse efficax et recta. Ut autem sit efficax, eget adjuvante cui nihil sit difficile exsequi. Et ad hoc est ordo Virtutum, qui attingit ultimum in operandis difficilibus ad divina ministeria pertinentibus: hinc ejus est miracula facere. Ad hoc quoque quod sit recta, indiget dirigente aliquo et imperante: quod ad Dominationes pertinet. Ideo hic ordo est primus. Secundus est ordo Virtutum, a quibus Potestates efficaciam habent. — Ordinum demum infimæ hierarchiæ sic accipitur numerus. Nam eorum potestas vel determinatur ad unam provinciam, et sic sunt Principatus; vel ad unum hominem: et hoc est vel de his quæ pertinent ad unam personam tantum, et sic sunt Angeli; vel quæ pertinent ad bonum commune, quod tamen per actum singularis personæ completur, et illi sunt Archangeli.

Dicit Thomas, et bene, quod positio Dionysii ponentis Virtutes in secunda hierarchia, est rationabilior positione Gregorii:1 quia Dionysius distinguit secundam hierarchiam a tertia secundum universale et particulare. Et Gregorius (ut Thomas dicit) intendit magis ordines numerare quam disponere. — Præterea, in nostra hierarchia distinguuntur tres ordines, secundum tres actus hierarchicos: quia ministrorum, secundum Dionysium, est purgare, sacerdotum purgare et illuminare, episcopi autem perficere.2 Sed quum infimus angelus sit superior omni viatore, ideo omnia ista potest.

Footnotes

  1. Sent. II, dist. ix, q. 1. ↩

  2. De Eccl. hier. c. v. ↩

Chapter 44 of 144