Skip to the text

Articulus 44

De nominibus angelorum.

Ad hoc quod nomen rem proprie nominet, requiritur ut res per nomen significata, habeatur perfecte secundum actum completum, et ut sit ultima ejus perfectio. Unde nec sensus, nec intellectus, sed ratio proprium est nomen humanæ perfectionis. Ideo licet omnes cœlestes spiritus angeli dici possint, quia angelorum perfectio in eis eminenter continetur; quia tamen non est eis ultimata perfectio, ideo ultimo ordini hoc nomen proprium est. Denique, omnes dicuntur Virtutes, prout virtus est vigor sequens naturam, qui in illis fortis est; sic autem non dicitur, quando est nomen speciale ordinis. Sed et Seraphim et Cherubim atque Throni, non dicuntur simpliciter ab actibus fruitionis, sed ab actuum excellentia. Seraphim etiam dicuntur, non quod habitum caritatis influant, quia hoc solius Dei est; sed quia de iis quæ caritatem augent, illuminant. Dicit Dionysius, quod semper inferior angelus est manifestativus superioris: et sic omnes angeli, id est manifestantes, dicuntur.

De Cœlest. hier. c. x.

Dicit autem Thomas, quod unusquisque angelorum ordo ex illo nomen et rationem accipit, quod est ultimum virtutis suæ ad capiendum cognitionem rerum in visione divinæ essentiæ.

Item, nomina hæc, Seraphin, Cherubin, dum terminantur in n, sunt neutri generis et pluralis numeri, et ponuntur pro toto collegio unius ordinis; terminantia vero in m, sunt masculini generis, pluralis numeri, et ponuntur pro pluribus personis unius ordinis. Seraph aut Cherub, sunt masculini generis, singularis numeri, et significant unam ordinis illius personam.

Chapter 45 of 144