Articulus 45
An angeli unius ordinis sint æquales; et de connexione hierarchiarum.1
JUXTA præinducta, secundum diversitatem naturalium sunt etiam in gratuitis angeli diversimode perfecti: secundum quæ gratuita, ordinum pensatur distinctio. Quumque secundum præhabita, non sint plures angeli in una specie, ideo in tota hierarchia cœlesti non est accipere duos angelos in una specie. Quod igitur Dionysius vocat angelos unius hierarchiæ æquipotentes, non simpliciter, sed secunart. xix.
De Cœlest. hier. c. viii, ix. dum quid accipi par est, prout videlicet conveniunt in modo suscipiendi divinas illuminationes illi hierarchiæ competente. Sic quoque angeli unius ordinis sunt æquipotentes, non simpliciter, sed secundum convenientiam in actu sui ordinis. Non enim quælibet distinctio graduum facit diversos ordines, sed quæ est secundum actus diversos.
Præterea, sicut decimo Cœlestis hierarchiæ capitulo Dionysius docet, angelicarum hierarchiarum ordines sibi invicem connexi sunt, et etiam nostræ hierarchiæ, instar partium universi. Species quippe rerum connexæ sunt, in quantum una juvat aliam ad consecutionem sui finis, imo et ultimi finis, secundum suam possibilitatem. Sic est et angelicarum hierarchiarum connexio secundum relationem ad unum finem ultimum, quia cujuslibet hierarchiæ finis est unitas et similitudo ad Deum. Est rursus in eis connexio secundum tria quæ sunt de essentia hierarchiæ, videlicet ordinem, scientiam et actionem. Secundum ordinem quidem: nam sicut hierarchia angelica inter Deum et nostram media est, sic inter tres angelicas hierarchias est una media; et in qualibet sunt primi, medii ac ultimi ordines. In quolibet etiam ordine sunt primi, medii, ultimi. Denique, irradiatio lucis divinæ procedit a primo angelorum usque ad ultimum, secundum singulorum capacitatem: et sic est ibi connexio scientiæ. Est etiam connexio actionis: quia superiores et primi habent actionem hierarchicam in medios, et medii in ultimos. Propter quod ultimus ordo superioris hierarchiæ convenit cum primo ordine hierarchiæ sequentis. Et ob hanc connexionem summus ordo nostræ hierarchiæ, in tantum convenit cum ultimo ordine hierarchiæ cœlestis, ut sacerdos dicatur angelus Malach.2 II, Domini exercituum, apud Malachiam. Divina enim sapientia semper conjungit fines primorum principiis secundorum, secundum Dionysium septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo.
Footnotes
Chapter 46 of 144