Articulus 46
Utrum distinctio ordinum sit a natura, et an homines ad ordines angelorum assumantur.
AGNOSCENDUM, quod quum ipsæ naturæ angelorum specifice distinctæ sint, est eis naturaliter quidam ordo. Sed quum gratia informet perficiatque naturam, ideo formaliter et completive est distinctio ordinum secundum infusionem gratiæ. Unde secundum naturalia eorum, erat in eis amor atque cognitio in majori et minori plenitudine.
Porro Eustratius, quidam commentator Græcus, episcopus, super sextum Ethicorum Aristotelis asserit, quod nullus sperare debeat tantum profectum ut ad æqualitatem angelorum pertingat : et sic ex hominibus fieret decimus ordo. Sed positio ista falsa est, præsertim quum virgo Maria omnibus ordinibus angelorum prælata sit. Et dictis Sanctorum concordat. Dicit enim Dominus, quod erunt sicut angeli Dei. Et Dionysius dicit primo capitulo de Divinis nominibus, quod homines angelorum gloriam sortientur.1 — Ideo alii dicunt, quod solum virgines assumentur. Sed quum multi non virgines, ut Petrus et Magdalena, sint pluribus virginibus perfectiores, ideo hoc stare non potest. — Unde alii dixerunt, quod soli perfecti ad ordines angelorum transferentur. Sed hoc est contra Gregorium. Et etiam, quum ex hominibus et angelis sit futura una Ecclesia ac una hierarchia, non est probabile quod numerus ordinum, in quibus semper est Trinitatis quædam expressio, sit augendus in cœlis. — Melius ergo dicitur, quod omnes electi secundum qualitatem meritorum sint assumendi ad ordines angelorum.
Footnotes
-
Math. xxii, 30. ↩
Chapter 47 of 144