Skip to the text

Articulus 47

Quod nec omnes adsistunt, nec omnes ministrant.

ADSISTERE autem præsidenti, proprie illi dicuntur qui circa eum sunt.

A Quum ergo, secundum Dionysium, primæ hierarchiæ proprium sit circa Deum et quasi in vestibulis Divinitatis esse, ei soli convenit adsistere :1 quoniam ipsa immediate a Deo divinas illuminationes participat in ipsa simplicitate divini luminis, propter claritatem suæ intellectualitatis. Nempe quo intellectus aliquis altior est, eo in ipso universali principio plura distincte cognoscit : et ideo in angelis secundum descensum eorum a Deo, est proportionaliter divisio et multiplicatio divinæ lucis, secundum uniuscujusque capacitatem.

Amplius autem, nec omnes ministrant, ita ut ad exterius ministerium mittantur, sicut Dionysius tradit. Et hujus ratio ex tribus potest assumi. Primo, ex ordine divinæ sapientiæ, quæ omnia ordinate disponit sic, ut a superioribus ad infima per media, illuminationes perveniant.2 Secundo, ex parte illuminationum. Nam intellectuale lumen superiorum angelorum, quum sit simplicissimum et universalissimum, non est proportionatum nostro intellectui, qui infimus est, nisi prius determinetur in inferioribus angelis : sicut etiam intellectus obtusus subtilissimarum veritatum capax non est. Tertio, ex parte actionis. Quum enim actiones sint circa singularia, oportet quod procedant a formis maxime contractis et particularizatis. Tales vero non sunt formæ angelorum primorum, sed inferiorum. Et ideo philosophi posuerunt cujuslibet orbis duos motores, scilicet animam ejus et intelligentiam : ut scilicet universales formæ intelligentiarum determinarentur per motores conjunctos ad inferiorum capacitatem. Unde etiam Avicenna angelos inferiores dicit animas orbium; superiores vero vocat intelligentias. Hæc itaque positio aliis rationabilior est : tum quia Dionysius eam tenet, qui Pauli discipulus erat, et ejus visiones perhibetur scripsisse, et sicut tertiodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo innuit, hæc positio tempore primitivæ Ecclesiæ vulgata erat; tum quia dictis philosophorum magis consonat. — Hanc tamen quæstionem Gregorius movet, sed insolutam relinquit.

Si autem quis dicat : Quomodo ergo Is. vi. 6. Isaias dicit, Volavit ad me unus de Sem. Hebr. 1. 14. raphim ;3 et Apostolus vocat omnes administratorios spiritus? Respondendum, quod dictum illud Prophetæ Dionysius tertiodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo dupliciter solvit. Primo, ut angelus ille æquivoce Seraphim dictus sit, quia videlicet per ignem purgare venerat. Secundo, ut intelligatur vere fuisse de ordine Seraphim : non tamen ille angelus qui visionem immediate revelavit erat de superiori ordine, sed is a quo ille missus erat. Virtus enim hierarchica a Deo per superiores angelos in inferiores descendit. Angelus autem visionem illam formans, reduxit Prophetam in cognitionem Is. vi. 1. non solum sui, sed Dei (unde ostendit Dominum super solium sedentem), et etiam Ibid. 2. ipsorum Seraphim : quia ostendit Seraphim circa thronum stantia, et virtutem purgativam ab eis per angelos inferiores ad nos descendere. Et sic ille angelus in virtute Seraphim purgavit Prophetam, ideoque nomen ejus sortitur : sicut etiam sacerdos in virtute episcopi aliquem absolvit. — Ad verbum Apostoli dicendum, quod omnes angeli administratorii sunt spiritus, quia inferiores virtute superiorum ministerium exsequuntur. Vel dici potest, quod Apostolus intendit probare præeminentiam novæ legis ad veterem, propter eminentiam Christi, a quo lex nova data est, ultra angelos, per quorum Ibid. 6. 7. ministerium vetus lex dabatur. Et sic loquitur solum de angelis ultimæ hierarchiæ, per quos lex illa disposita est.4

Denique secundum Dionysium, omnes cœlestes spiritus angeli dicuntur : non quod exterius aliquid annuntient, sed quia inferior semper est in eis manifestativus et quasi nuntiativus sui superioris.

Dicunt autem quidam, quod licet inferiorum sit mitti, tamen quandoque aliqua orta causa præter communem dispensationem, etiam superiores mittuntur. Sed hoc non videtur valere, quia ad omnia maxima nuntianda et exsequenda, inferiores sufficiunt. Et præterea, licet hujusmodi fiant præter communem cursum naturæ, non tamen præter ordinem gratiæ, secundum quem ordinum est attendenda distinctio : et ideo cum Dionysio dicendum, quod superiores angeli nunquam ministerium habent immediate circa nos.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. vii; de Divin. nom. c. v. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. vii, vii. ↩

  3. Hebr. i, 14. ↩

  4. Act. vii. 53. ↩

Chapter 48 of 144