Skip to the text

Articulus 48

Qui ordines ministrent, et utrum per ministerium exterius a contemplatione retardentur.

QUORUMDAM, sicut Magister narrat, positio est, angelos primæ hierarchiæ nunquam mitti, sed angelos ultimæ hierarchiæ mitti ad nos, angelos quoque secundæ hierarchiæ mitti ad angelos tertiæ hierarchiæ.1 Sed hoc ultimum non valet : quia missio angeli ad angelum, non nisi per illuminationem unius ab alio intelligi potest. Sed sicut media hierarchia illuminat ultimam, sic prima mediam. Rursus, positio ista dictis Sanctorum non consonat, qui adscribunt Virtutibus et Potestatibus ministerium in exsecutione exteriori, scilicet miracula facere, dæmonesque arcere. Constat ergo, quod quinque ordines mittuntur exterius, scilicet, tres tertiæ hierarchiæ, et duo ultimi mediæ hierarchiæ. Dominationibus autem non convenit ministrare vel mitti, quum ministratio sit contra rationem dominii ; sed earum est imperare atque dirigere inferiores in omnibus divinis ministeriis. Ideoque pertinent ad dispositionem ministrantium : quemadmodum in artificibus architectus ad artifices pertinet, quum tamen ipse solum regulas artis adspiciat, aliisque tradat, non autem materiam per se moveat. Et secundum hanc positionem, verum est verbum Gregorii, qui posuit plures mitti quam adsistere.

Denique, omnis operatio angelorum, vel est essentialis beatitudini, vel diriguntur in ea per suam beatitudinem : et ideo contemplatio eorum habet se ad ministeria sicut regulans ea. Unde sicut artifex simul considerat rationem artis et exercet opus, sic angeli simul contemplantur Deum et ministrant, nec retardantur aliquo modo ratione officii.

Footnotes

  1. Sent. II, dist. x F. ↩

Chapter 49 of 144