Articulus 49
De custodia angelorum.
SICUT ait Boetius, Deus universalem providentiam quam in se ipso de omnibus habet, per causas secundas ordinate exsequitur.1 Quum ergo inter Deum et nos angeli medii sint, ideo ipsi divinæ providentiæ subserviunt circa homines, juvando instruendoque eos, et impedimenta tollendo. Congruit quippe angelis ut eis hæc dignitas communicetur: nam et Deum in hoc quodammodo imitantur, reducendo homines ad summam beatitudinem. Congruit etiam istud divinæ sapientiæ, quæ per superiora disponit subjecta. Homini quoque congruit, quia statum nostrum propter suam imperfectionem comparat Apostolus pueritiæ : et sic instar parvulorum egemus angelo custode.2
Illi ergo angeli dicuntur custodes hominum, qui ipsos immediate illuminant, et habent actus circa humana officia limitatos, et procurant ea quæ ad ipsos specialiter pertinent.3 Per primum horum trium, excluduntur angeli adsistentes; per secundum, angeli mediæ hierarchiæ, quorum potestas non est ad homines determinata; per tertium, excluduntur Principatus, qui provinciis præsunt, et Archangeli, qui ea procurant quæ ad multitudinem pertinent. Unde constat, quod ad infimum ordinem custodia spectet. — Verumtamen, ut Dionysius ait, angeli inferiores participant virtutem superiorum : sicut inferior angelus, secundum eum, purgavit Isaiam igne, virtute Seraphim.4 Similiter angeli custodes virtute Potestatum dæmones coercere possunt, atque miracula facere vigore Virtutum, et alia quæ superiorum ordinum sunt, circa determinatas personas sibi commissas. — Denique, homo in potestate constitutus, de his quæ ad ipsius personam pertinent, illuminatur ab Angelo; sed de his quæ ad regimen multitudinis attinent, a superiori : quia officia quæ ad regni multitudinem pertinent, per Principatus et Archangelos diriguntur.
B Hæc vero custodia in omnibus viatoribus est ab infusione animæ rationalis usque ad terminum vitæ præsentis. Unde Adam in paradiso angelum habuit : quia peccare potuit, et etiam quia doceri potuit per illuminationem ab ipso. Similiter, sanctificati in utero, et confirmati in bono, angelum habent : quia proficere possunt, et profectus ipsorum impediri posset. Pueri quoque in utero, et ante tempus discretionis, angelum habent : quia multipliciter posset eis nocere diabolus. Sed et Antichristus angelum habebit, nec frustra : quia a multis malis retrahet eum. Hunc enim effectum, scilicet ab aliquibus malis retrahere, consequitur angelus in peccatore quantumcumque obstinato. At vero Christus angelum non habuit custodem, quia verus comprehensor erat. Et quod angelus legitur eum confortasse, non erat aliquid ei imprimendo, sed fortitudini ejus congratulando :5 sicut tribulatus aliquis naturaliter gaudet de amici præsentia. Quod autem dicit eum Dionysius paternis dispositionibus per angelos subditum, indirecte intelligendum est, in quantum scilicet matrem ejus et Joseph angeli instruebant de his quæ circa puerum erant agenda.67
Sciendum autem, quod nunquam angelus ex toto relinquit hominem, sicut nec Deus : licet localiter ab eo recedat, effectus tamen ejus et sollicitudo manent cum homine. Sicut autem Deus permittit quandoque in tribulationes, imo et in peccata corruere, sic et angelus justo Dei judicio facit; sed non relinquit ex toto, licet præscitum agnosceret.
Præterea, quum sint angeli in perfecta beatitudine et divinæ voluntati penitus conformati, non tristantur de perditione hominum: nam licet illa fiat præter voluntatem eorum, non tamen contra eam. Imo in peccatis et damnatione iniquorum, lætantur de justa permissione et punitione.
Footnotes
Chapter 50 of 144