Articulus 50
Utrum angeli in Dei cognitione proficiant; et de profectu eorum per mutuam illuminationem et collocutionem.
QUEMADMODUM Magister narrat, de profectu angelorum in cognitione Dei est duplex opinio.1 Una enim ponit, quod angelus non est in ultima perfectione, neque perfecte in termino, nisi in die judicii. Et hi ponunt in angelis præmium præcedere meritum, et quod in Dei cognitione merendo proficiant. Et Magister hanc approbat. Alia asserit, quod angeli in confirmatione plenam mox felicitatem sortiti sint, nec modo proficiant in Dei visione, sed solum quoad præmium accidentale. Et hæc rationabilior est: quia quod est hominibus mors, est angelis confirmatio vel lapsus, secundum Damascenum. Unde, sicut homini post mortem statim redditur totum essentiale præmium, nisi purgabile aliquid habeat; sic et angelo post confirmationem.
Verumtamen, in cognitione divinorum effectuum, per illustrationem superiorum inferiores proficiunt. Nam quum divina essentia sit omnium universalissima causa, ille solum in ea omnes effectus ejus cognoscit, qui eam perfecte et secundum totam suam virtutem comprehendit. Et per hoc probat Algazel Deum res cognoscere, quia propriam essentiam perfecte agnoscit. Nulli autem angelorum hoc convenit. Unde superior angelus, quia eam clarius videt, plura in ea cognoscit, et de his inferiorem illuminat. Ideo in fine Hierarchiæ ecclesiasticæ Dionysius ait, quod multæ rationes sacramentorum supernas essentias latent.2 Unde secundum eum, inferiores purgantur a superioribus a nescientia. Quosdam tamen effectus, omnes in Deo immediate vident.
Amplius autem, est et in angelis locutio: quæ ab illuminatione primo differt, quia illuminatio est de his quæ superior cognoscit in lumine Dei, non autem inferior nisi per superiorem; locutio vero est de motibus liberi arbitrii, quos in se mutuo non vident. Secundo differunt quoad modum: quia illuminatio est per confortationem luminis intellectus inferioris a superiori. Locutio autem sine tali confortatione perficitur per hoc quod unus alteri aliquid cognoscendum proponit: sicut in historialibus narrationibus apparet, in quibus aliquid de novo aliquis cognoscit sine clarificatione sui intellectus.
At vero, in homine aliquid est quod de alio alius naturaliter cognoscere potest, quæ videlicet exterioribus sensibus subjacent; aliquid vero quod cognoscere nequit alius, ut interiores conceptus. Species quoque, prout manent in ipsa conceptione mentali, habent rationem intelligibilis tantum; prout vero ordinantur ut manifestandæ alteri, habent rationem verbi interioris; secundum autem quod exterioribus signis adaptantur ut manifestentur, si sunt signa ad visum, dicuntur nutus; si ad auditum, dicuntur locutio. Similiter, angelus unus in alio conceptiones libero arbitrio subjacentes, intueri non valet. Quando igitur speciem conceptam ordinat ut alteri manifestandam, dicitur verbum cordis. Dum autem coordinat eam alicui eorum quæ unus in alio naturaliter videre potest, illud naturaliter cognitum, fit signum interioris conceptus expressivum: et talis expressio est intellectualis locutio; virtus autem exprimendi dicitur lingua angelorum.
In hac insuper locutione non requiritur distantia vel medium deferens, sed sufficit ordo intentionis unius ad alium; et quam cito angelus unus ordinat intentionem suam ut alteri manifestandam, efficitur locutio de pertinentibus ad illum, et cognoscit eam: semper enim actualiter cognoscunt omnia quæ ad ipsos pertinent.
Inferior autem angelus superiori loqui potest, sed illuminare non valet, sicut ex dictis patet.
Footnotes
Chapter 51 of 144