Articulus 51
An angeli per homines Incarnationis mysterium didicerint; et de pugna angelorum, ac cessatione ordinum.
DE incarnatione Christi dicit Hieronymus, quod angeli eam antequam fieret, non sciebant: et quoad hoc contradicit ei Augustinus, asserens eos a sæculis eam præscivisse, seu a principio mundi. Dicit quoque Hieronymus, quod ab hominibus eam didicerint: cui contradicit Dionysius quarto capitulo Cœlestis hierarchiæ, ubi ait, angelos de mysterio humanitatis Verbi primo edoctos, et per eos devenisse cognitionem ejus ad homines. Nam et propheticæ revelationes, angelorum ministerio factæ creduntur. Et hæc positio simpliciter vera est. Hieronymus tamen salvari posset, si intelligatur locutus de mysterio Incarnationis, non quoad substantiam facti, sed quoad certas circumstantias, ut quod tali hora, et sub illo præside, etc.; et hoc postea cognoverunt prædicantibus Apostolis, non per illuminationem Apostolorum, sed per modum expletionis rerum: quemadmodum futura contingentia cognoscunt quando actu complentur, per hoc quod eorum causæ ad effectus determinantur, ut in eis cognosci possint. Nihilo minus quædam (ut quæ libero subduntur imperio) potest angelus ab homine per locutionem cognoscere: quia superiori inferior loqui potest, quem non illuminat.
Porro quod Danieli loquens angelus dicit, Princeps Persarum restitit mihi diebus viginti et uno, Hieronymus de angelo malo exponit: quia secundum eum, inter bonos angelos nulla pugna aut resistentia est. Sed in hoc dubitatio minor non est. Si enim angelus qui angelo cum Daniele loquenti restitit malus erat, tam diu resistere non potuisset, nisi justam causam habuisset: quam si utique habuisset, multo diutius ei resistere potuisset. Unde cum Gregorio dicendum, quod uterque angelus bonus erat.1 Quum enim judicia Dei sint abyssus multa, ideo nesciunt angeli quid singulis gentibus juste debeatur, nisi Deus eis revelet. Possunt igitur angeli, unusquisque pro populo sibi commisso, diversa merita adducere, de quibus exspectant divinam sententiam. Unde diversorum meritorum ad Deum relatio, angelorum sanctorum pugna vocatur; nulla tamen inter eos discordia est, quoniam hoc omnes concorditer volunt quod Deum velle percipiunt. Dicit enim nono Ethicorum Aristoteles, quod opinionum diversitas non repugnat amicitiæ aut concordiæ, sed discors voluntas.
Insuper sciendum, quod ordines angelorum cessabunt quidem post diem judicii quoad exterius ministerium; non autem quoad gradum naturæ, gratiæ et gloriæ, vel quoad essentialia ordinum, quæ consistunt in perceptione divinæ lucis, et diffusione illius in inferiores. Et hæc in eis perseverabunt, scilicet: purgatio, illuminatio, perfectio; non tamen ad novorum cognitionem, sed quoad agnitorum et illuminationis continuationem: sicut etiam sol semper illuminabit aerem. — Quod autem actiones hierarchicæ ordinentur ad reducendum homines viatores in Deum, accidit ipsis ordinibus. Unde, cessante statu viæ, non oportet quod cesset distinctio ordinum.
Footnotes
-
Ps. xiv, 7. ↩
Chapter 52 of 144