Articulus 52
Utrum omnia sint simul facta.
HORUM præterea quæ fidei sunt, quædam sunt in quibus diversimode opinari non licet, ut est rerum ex tempore creatio. Alia vero sunt in quibus opinari licet, sic tamen ut a fide non fiat recessus : sicut de modo et ordine creationis. Sic igitur sancti Doctores in talibus sæpe diversa senserunt, atque Scripturam diversimode exposuerunt.
Augustinus igitur ait, a principio quædam secundum proprias formas fuisse distincta in sua natura, ut elementa, cœlestia corpora, atque spirituales substantias; alia autem, in rationibus seminalibus tantum, ut animantia, plantas et homines : quæ postmodum in naturis propriis producta sunt, illo opere quo Deus naturam conditam administrat post senarium dierum illorum. Unde Joannis quinto scriptum est : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.1 Attamen in distinctione rerum, secundum Augustinum, attendendus est non ordo temporis, sed naturæ; sicut sonus naturaliter prior est cantu : et sic quæ naturaliter sunt priora, prius esse creata Scriptura commemorat, sicut terram ante animalia, aquam ante pisces. Alii vero dicunt omnia simul facta secundum materiam, non secundum formam. Aiunt enim ordinem dierum in productione mundi esse servatum, et per dierum intervalla omnia distincta testantur. Et hæc positio litteræ amplius consonat. Prima autem rationabilior est, et Scripturam magis ab infidelium irrisione defendit : quod Augustinus super Genesim summe observandum edocuit.
Footnotes
-
Joann. v. 17. ↩
Chapter 53 of 144