Articulus 53
Quomodo secundum Augustinum possit salvari dierum distinctio.
SECUNDUM Augustini autem expositionem, sex illi dies sunt unus dies, sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur, simul præsentatus : sicut etiam unum est Verbum, scilicet Filius Dei, quo facta sunt omnia, licet sæpe dicatur, Dixit Deus. Quum enim natura angelica intellectualis sit, et lux quædam; ideo illustratio ejus dies vocatur. Ipsa autem in principio rerum cognitionem accepit, et sic lux intelligentiæ ejus rebus quodammodo præsentabatur, in quantum cognoscebantur in ea; unde rerum cognitio dies dicitur. Secundum diversa quoque genera cognitorum et ordinem distinguuntur et ordinantur dies : ut in prima die intelligatur formatio spiritualis creaturæ per conversionem ad Verbum; in secunda die formatio corporalis creaturæ quoad superiorem partem, scilicet firmamentum; in tertia vero secundum partem inferiorem, aquæ videlicet, terræ et aeris; in quarta superior pars ornatur; in quinta inferior pars, quantum ad aquam et aerem; in sexta quoad terram. Quum autem sit Deus lux pura, ejus cognitio omnino splendida est et meridiana; sed omnis creatura, quia ex nihilo prodiit, ideo tenebris potentialitatis imperfectionisque miscetur: unde et cognitio ejus aliqualiter tenebrosa est. Creatura denique ab angelica mente dupliciter potest agnosci : vel in Verbo, prout exit ab arte divina; et hæc matutina cognitio dicitur. Cognoscitur etiam ut in propria natura subsistens; et dicitur vespertina cognitio, quia res omnis secundum se tenebrosa est, et ad occasum pergens, nisi a Verbo Dei portetur. Et sic attenditur circulatio quædam inter mane et vespere, prout angelus in propria se natura cognoscens, eamdem sui cognitionem retulit ad Verbum sicut ad finem, in quo sequentis operis cognitionem sumpsit tanquam in principio : et sic hujusmodi mane est finis diei præcedentis, atque principium sequentis. — Hæc autem expositio subtilis est, et congrua, si tamen in angelis lux et dies proprie dicantur : quod Augustinus vult.
At vero, sicut Augustinus distinguit sex dies secundum præsentationem spiritualis lucis sex rerum generibus factam; sic possumus eosdem dies distinguere ac ordinare secundum præsentationem lucis corporalis sex rerum generibus, et hoc sine distinctione temporis, utputa secundum ordinem et distinctionem eorum in quæ lumen diffunditur secundum uniuscujusque capacitatem, dierum numerum accipiendo.
Sic ergo primorum dierum distinctio sumitur ex parte lucis, cujus dies effectus est : non autem ex parte temporis, quia non erat illi successio, secundum Augustinum. Partes autem diei secundum lucem spiritualem, non sumuntur secundum diversa cognita, sed juxta diversum modum cognitionis ejusdem rei. Et sicut dies non sunt successivi, quia angelus in Verbo omnia simul cognoscit; sic nec partes diei successivæ sunt, quia videt creaturas in Verbo et in propria natura simul. — Habent quoque res esse triplex, scilicet in Verbo, in mente angelica, et in se ipsis. Sed cognitio hujus duplicis esse, scilicet in se et in angelo, est vespertina, quia angelus non est lux pura : ideoque nec meridiana cognitio competit ei; unde nec meridies in opere creationis nominatur. — Porro, secundum Augustinum, prima dies non habet mane, quoniam spiritualis substantia quæ in ea est formata, non habet matutinam sui ipsius cognitionem, sed vespertinam : quia cognitio ejus sequitur esse ipsius in propria natura naturaliter. Nec ultima dies, secundum eum, habet vespere, sed ad quietem Dei pertinet, quæ nullo fine clauditur : et ideo in ea vespere non nominatur. Nec de nocte fit mentio, quia angelus non sistit in speculatione creaturæ, sed ad Creatoris laudem eam refert.
Chapter 54 of 144