Articulus 54
De informi rerum primordiali materia, et de quatuor coæquævis.
MATERIA insuper dupliciter prima dicitur, scilicet natura vel tempore. Prima est in quo stat ultimata resolutio rei corporeæ : et sic est absque omni forma, et non intelligitur nisi per analogiam ad formam, secundum Philosophum primo de Auditu physico. Et quia sic est pura potentia, non potest esse sine forma. Nec de hac sic sumpta materia dicunt alii Sancti, quod fuerit primo informis, postque formata, secundum ordinem temporis. Sed materiam quam primo creatam asserunt, aliquam habuisse formam volunt, sed nondum fuisse ornatam. Unde relictis modernorum erroribus, si quis salvare velit positionem dicentium successionem fuisse in operibus sex dierum, videtur dicendum, quod prima materia fuit creata sub pluribus formis substantialibus, et quod omnes formæ substantiales essentialium partium mundi, in principio conditæ sunt, nam et Scriptura in principio cœlum, terram et aquam commemorat. Verumtamen, quoniam qualitates activæ et passivæ nondum erant elementis secundum complementum collatæ, ideo primo confusa fuisse, postmodum distincta scribuntur.1 Prima ergo materia quæ duratione formationem præcessit, erat una, non unitate essentiæ, sed informitatis.
Sunt præterea quatuor coæquæva, scilicet cœlum, angelus, materia, tempus. Cujus numeri ratio est. Nam in creatione mundi instituta est tota natura rerum quantum ad esse informe. Ideo quæ non possunt reduci ad unum informe principium quod est materia, faciunt numerum in creatione rerum : et hæc coæquæva dicuntur. Substantia autem corporalis, et spiritualis, non sunt reducibiles ad unam primam informem materiam. Alia etiam est materia cœli, saltem empyrei, et inferiorum. Tempus quoque non convenit cum substantia, nec in materia ex qua, sicut nec alia accidentia, quia non est unum pars alterius; sed neque in materia in qua, quia tempus est solum in primo motu, et per illum mensurat alios motus, nec est realiter idem cum alio accidente : ideoque est unum quatuor coævorum. — Si autem dicantur non esse omnia simul facta, tunc firmamentum seu primum mobile, secundo die factum est, et tempus cum eo. Nec de tali tempore, dicta intelligenda sunt, sed ut quidam aiunt, de tempore pro ævo accepto; vel ut tempus large dicatur, pro mensura cujusdam successionis esse post non esse.
Proinde, in productione informis materiæ, quæ nomine terræ signatur, non est scriptum, Dixit Deus, etc., quia Verbum Dei proprie habet rationem causæ exemplaris, cujus est distinguere et ornare.
Footnotes
-
Gen. 1, 1. 2. ↩
Chapter 55 of 144