Articulus 55
De opere distinctionis; et an lux in spiritualibus proprie esse dicatur.
SIC quoque natura rerum in sex diebus instituta est, ut ex ea producerentur alia per mutuam actionem et passionem. Ideo dari oportuit rebus virtutes activas et passivas, quas Augustinus vocat rationes seminales. Harum vero virtutum aliquæ motivæ sunt ad determinatas species, ut virtus quæ est in semine equi: et harum collatio pertinet ad ornatum. Aliæ autem movent ad omnem speciem, ut calidum, frigidum: et hæ datæ sunt in distinctione rerum. Hæc autem distinctio non nisi tripliciter variatur, secundum tria in quibus est virtus activa vel passiva. Est enim quoddam alterans tantum, scilicet cœlum; aliud alterans alteratum, scilicet elementa media; terra vero, minimum habet de virtute activa. Primo ergo distingui oportuit primum ab ultimo: et hoc per lucis productionem factum est, quæ est maxime in cœlo, et in terra minime, respectu aliorum. Deinde secundo die facta est superioris a medio distinctio, quando videlicet, facto firmamento, divisæ sunt aquæ superiores ab inferioribus. Postremo, die tertio distinctum est medium ab infimo, quando congregatis aquis in locum unum, apparuit arida. Cœlum autem empyreum, mox factum, omnino completum est et distinctum. Nec fit de eo mentio, quia non habet influentiam super inferiora.
Porro videtur esse inter Sanctos diversitas, an lux verius dicatur in spiritualibus quam in sensibilibus. Dionysius enim, et post eum Ambrosius, aiunt quod lux dicitur de spiritualibus transumptive et metaphorice. Dicit enim Dionysius quarto de Divinis nominibus capitulo, quod Deus dicitur lux, quoniam in radio solis maxime apparet ejus similitudo propter causalitatem; sed Augustinus oppositum sentit. Primum tamen verius apparet. Nam quum lux sit forma et qualitas sensibilis, non potest in spiritualibus esse nisi per proprietatem. Lucis enim proprietas est manifestare quod de se tenebrosum est: et hoc Deo et spiritualibus magis convenit quam rei materiali; et quoad hoc, Augustinus verum asseruit.1 Unde Deus dicitur lux vera quantum ad id a quo sumitur similitudo, et non quoad naturam lucis: sicut etiam dicitur vitis vera.2 Magis tamen proprie dicitur lux quam vitis, propter proprietatem lucis.
Footnotes
Chapter 56 of 144