Skip to the text

Articulus 56

De productione lucis; et quomodo dicatur Pater omnia per Filium facere.

PORRO, sicut calor est qualitas activa ignis, sic lux est qualitas activa corporis cœlestis. Sicut etiam calor habet actionem quamdam naturalem et communem in quantum est calor, aliam vero specialem secundum quod in diversis diversimode determinatur, ut in homine convertit cibum in carnem; sic lumen duplicem virtutem et actionem habet: unam communem, et sic pertinet ad opus distinctionis; aliam determinatam, sicut alius est effectus radii Jovis, alius Saturni: et hoc modo pertinet ad ornatum. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, quod lumen solare est illud lumen quod Moyses in tribus primis diebus nostri temporis narrat, quamvis tunc informe esset, quoniam determinatio virtutis nondum adfuit.

Denique, secundum Augustinum, opus distinctionis cum opere creationis simul incepit. Alii dicunt, prius tempore et ante omnem diem præcessisse creationem (quod utique litteræ amplius consonat), et postea post intervallum, lucem esse formatam; et tunc dies primus incepit. Non tamen Deus incepit opus suum a tenebris, nisi tenebræ dicantur imperfectio corporalis naturæ: quia decuit entia ab imperfectione ad perfectionem adduci.

Est autem positio Damasceni, quod lux illa causavit diem per radiorum emissionem, noctem vero, per eorumdem subtractionem, sine motu circulari, quum firmamentum secunda die factum scribatur. Et patet exemplum, sicut legitur in Exodo, quod lux erat Israeli, Ægyptiis tenebræ;1 item in passione Domini. Sed hæc positio insufficiens videtur.2 Nam subtractio illa radiorum non nisi miraculosa fuisset. In institutione autem rerum, non quæritur quid Deus possit, sed quid rerum naturis conveniat, secundum Augustinum. Rursus, sicut Dionysius ait in epistola ad Polycarpum, eclipsis in passione Christi erat per interpositionem lunæ, non per subtractionem illam.3 — Unde alii dicunt, lucem illam circulari motu diem noctemque causasse. Nec inconveniens est, si dicantur tunc orbes secundum substantiam suam fuisse, licet postea virtutes eis collatæ sint in operibus distinctionis atque ornatus. Si autem non erant secundum suam figuram, tamen lux illa, quum esset corpus de natura cœlesti, naturaliter erat circulariter mobile.

Præterea, ipsa substantia solis a creationis principio in sua substantiali forma facta est. Unde per lucem hanc intelligendum est corpus solare. Sed dicitur postea sol ex illa luce factus die quarta, propter additionem novæ virtutis, sicut ex non sciente fit sciens. Unde lux illa non erat veraciter nubes, nec de natura inferiorum, sed secundum similitudinem: quia videlicet sicut nubes recipit lumen solis deficienter, sic ante quartam diem nondum erat consummatum lumen solis.

Agnoscendum est autem, quod aliquis dicitur operari per alium dupliciter. Uno modo, sicut per virtutem illius: quemadmodum ballivus agit per regem. Secundo modo, sicut per operantem: sic rex agit per ballivum. Quum enim operatio sit medium inter agentem et operatum, causalitas quam denotat præpositio per, referri potest ad operationem prout ab operante egreditur: et sic dicitur operari per alium, qui est ei causa ut agat, dans ipsi virtutem agendi. Vel potest referri ad operationem prout terminatur ad rem operatam: et sic agit per alium, qui ordinat eum ad operatum ut causam. Unde designatur auctoritas in operante respectu illius per quem agit, in quo est causalitas respectu operati. Hoc vero dupliciter accidit. Primo, dum illud per quod est aliquis operans hoc modo, agit per virtutem aliam a virtute agentis quod ipsum agit, quam tamen ab ipso recepit: et tale est instrumentum agentis. Nec sic agit Pater per Filium, sicut hæretici dixerunt. Secundo, dum eadem virtute operatur uterque, quam tamen unus ab alio habet, sed in utroque plena est: et ita agit Pater per Filium, quia una indivisibili virtute agit uterque.

Footnotes

  1. Exod. x, 22, 23. ↩

  2. Matth. xxvii, 45. ↩

  3. Epist. vii. ↩

Chapter 57 of 144