Articulus 57
Quomodo dicantur esse aquæ super cœlos; et utrum firmamentum sit de natura elementorum.
NIL autem sacræ Scripturæ derogatur si diversimode exponatur, dum firmiter tenetur quod nil falsi contineatur in ea. Ambrosius ergo in libro de Spiritu Sancto dicit, per aquas quæ super cœlos sunt, Spiritum Sanctum intelligi. Sed hoc ad anagogicam expositionem pertinet, non litteralem. Ideo alii asserunt, virtute divina super cœlos esse aquas ejusdem naturæ cum aqua elementari. Sed hoc Augustinus improbat, quia in opere sex dierum quibus natura instituta est, non quæritur quid Deus possit, sed quid rerum natura patiatur. Melius ergo dicendum, quod aquæ quæ super cœlos sunt, sunt de natura quintæ essentiæ. Et dicuntur aquæ, propter proprietatem et similitudinem cum aqua elementari, quia sunt diaphanæ omnino: sicut etiam cœlum empyreum dicitur igneum propter similitudinem, quia est penitus lucidum. Cœlum autem sidereum, est partim diaphanum, et partim lucidum. Hæ igitur aquæ sunt nona sphæra, quæ dicitur cœlum crystallinum seu aqueum, ad quam reducunt astrologi motum cœli stellati ab occidente in orientem; ponunt etiam decimam sphæram, ad quam reducunt motum firmamenti diurnum.
Speculandum præterea, quod omnes philosophi ante Aristotelem dixerunt cœlum de natura esse elementorum. Aristoteles vero primus invenit cœlum esse nec grave, nec leve, nec calidum, etc. Et propter vim rationum ejus, posteriores philosophi consenserunt ei. Conformiter quoque theologi diversificati sunt in his quæ ad fidem non pertinent, diversimode opinantes, secundum quod variis philosophorum doctrinis erant imbuti. Augustinus itaque, Basilius, aliique Sanctorum, in his quæ fidei non sunt, Platonem sequentes, asserunt cœlum esse de natura quatuor elementorum; et secundum Augustinum et Basilium, est de natura ignis. Dionysius vero pene semper Aristotelem sequitur: quemadmodum innotescit libros ejus diligenter inspicienti. Unde naturam cœlorum ab inferioribus separat, dicens quarto capitulo de Divinis nominibus, quod cœlum et stellæ ingenerabilem invariabilemque substantiam sortita sunt. Unde et ei consentire par est. Nam et motus circularis, qui cœlo utique naturalis est, quum sit primus motuum, ostendit cœlum non esse grave aut leve, nec elementum neque elementatum, sed a contrariis separatum.
Chapter 58 of 144