Skip to the text

Articulus 58

De motoribus cœlorum, et numero eorumdem.

DICUNT insuper quidam, motum cœlorum sic esse a natura et naturalem, quemadmodum motus levium et gravium.

Sed illud non valet, quia motus gravium et levium est effective a generante, et per accidens a removente prohibens, sicut octavo Physicorum ostendit Philosophus: hoc autem cœlo convenire non potest, quod ingenerabile est. Motus quoque naturalis est ad unam partem tantum, et terminatur ad naturalem quietem, et est corporis extra suum naturale ubi exsistentis. — Ideo alii dicunt, cœlum a Deo immediate moveri. Sed hoc ordini divinæ sapientiæ non utique convenire videtur, quæ secundum Dionysium, inferiora per superiora disponit.1 Hinc igitur quarto Dialogorum Gregorius ait, corporalem creaturam per spiritualem administrari: et sic videtur motus cœlorum esse ab angelis. — Philosophi vero cuilibet orbi duos adscripserunt motores, intelligentiam et animam: eo quod formæ intelligentiarum, propter suam universalitatem, non sint proportionatæ revolutionibus et effectibus orbium. Unde Avicenna dicit, quod intelligentiæ apud philosophos sunt, qui in lege dicuntur superiores angeli; et animæ cœlorum, qui in lege angeli ministerii dicti sunt. Sed quod dicunt de animabus cœlorum, non videtur fidei consonum. Verumtamen etiam secundum Averroem in de Substantia orbis, quum corpus cœleste sit perpetuum, simplex ac ingenerabile, anima ejus non est nisi intellectiva: et sic non esset univoce anima, quia solum uniretur ut motor.

Assignat præterea Rabanus septem cœlos: empyreum, crystallinum, sidereum, igneum, olympium, æthereum et aerium. Advertendum igitur, quod cœlum dici potest, vel propter proprietatem cœlestem tantum, vel propter naturam et proprietatem. Proprietates denique cœli potissime sunt altitudo situs, et claritas. Si ergo dicatur cœlum a natura cœlesti, sic est triplex cœlum, scilicet: empyreum; crystallinum, quod est mobile et uniforme; et sidereum, quod est mobile et difforme. Si autem dicatur cœlum propter participationem proprietatis cœlestis, sic est quadruplex cœlum. Ignis enim et aer, altitudinem situs et claritatem participant; et utrumque distinguitur in duas partes. Unde pars superior ignis, scilicet quoad convexum, dicitur cœlum igneum, quia ignis ibi purissimus est; inferior autem, cœlum olympium, a monte Olympo in Macedonia, qui ultra nubes porrigi dicitur. Superior quoque pars aeris dicitur cœlum æthereum, propter inflammationem ab igne. Inferior dicitur cœlum aerium, in qua est aer nobis connaturalis. Sub cœlo autem sidereo, cœli septem planetarum comprehenduntur. Sed et cœlum superbenedictæ Trinitatis, non nisi metaphorice dicitur ipsa divinæ majestatis sublimitas, ad cujus assimilationem Lucifer inique suspiravit.

Footnotes

  1. De Eœcl. hier. c. v. ↩

Chapter 59 of 144