Skip to the text

Articulus 59

De opere tertiæ diei.

IN tertia autem die facta est distinctio medii elementi ab ultimo, congregatis aquis in unum locum. Plantæ quoque in ea productæ sunt. Tertia nempe die datæ sunt inferioribus elementis qualitates activæ et passivæ, consequentes naturam eorum, quibus ab invicem separantur proprietate et situ. Inter qualitates autem elementares, sunt gravitas et levitas, quæ sunt principia motuum: et ideo per illarum collationem, collectæ sunt aquæ in unum, licet formæ substantiales elementorum a prima die factæ fuerint, secundum præhabita.1 — De igne et aere nihil expressit Moyses, quoniam rudem populum instruens, ea subticuit quæ non faciliter patent.

Sciendum vero, quod elementa subtiliora, sunt aliis majora in quantitate: et ideo aer ambit aquam et terram. Aqua autem non ambit terram totam, sed per circuitum cingit eam, circulum quidem complens, non tamen sphæram perficiens. Et hoc quoque ex necessitate finis contigit, ut scilicet animalia in ea manere valerent.

Insuper, licet aqua maris in superficiali sua parte et circa littus salsa sit propter contactum elementorum se invicem alterantium, atque ex admixtione vaporis terrestris simul cum adustione radii solaris; in profundo tamen pelagi est aqua dulcis.

Convenienter etiam plantarum productio ad opus distinctionis pertinere scribitur, quia ad earum productionem non requiritur specialis virtus, sicut est in semine animalium; sed sufficit communis virtus, videlicet cœli, loco patris, et terræ, loco matris, secundum Philosophum. Verumtamen de productione plantarum, Augustinus ab aliis Sanctis dissentit: quia secundum eum, non sunt plantæ productæ tertia die in sua natura; sed tunc data est terræ virtus ad propagationem plantarum.2 Alii vero adstruunt tertia die plantas esse productas. — Plantæ etiam hominibus nocivæ cum aliis factæ sunt; sed si non peccassent, nulli nocivæ fuissent.

Footnotes

  1. art. liv. ↩

  2. Is. xiv, 14. ↩

Chapter 60 of 144