Articulus 60
De ornatu superiorum corporum, et de causalitate quam habent corpora superiora in hunc mundum.1
PRÆTEREA, quarta die opus ornatus inchoatum est.2 Sunt enim tunc facta duo luminaria magna et stellæ. Siquidem præter virtutes communes, activas et passivas, in entibus requiruntur speciales virtutes ad determinatos effectus: et hæ virtutes datæ sunt superioribus tertia die. Et hæ maxime consistunt in stellis, quæ secundum diversos adspectus et conjunctiones, imprimunt ad determinatas species, secundum Averroem; et in eas reducitur omnis specialis virtus et actio inferiorum naturarum: sicut etiam communis virtus inferiorum reducitur ad virtutem superiorum universalem. Correspondet quoque ornatus distinctioni. Primo enim ornantur superiora, deinde elementa media, scilicet aqua et aer piscibus et avibus; tertio, terra productione animalium. Hoc namque ordine, sicut jam art. LV. patuit, etiam distinctio est facta. — Dicuntur autem stellæ et luminaria tertio die facta, non secundum substantiam, quam a primo die habuerunt, sed propter receptionem propriarum et ultimatarum suarum virtutum, ex quibus finale suum complementum sortita sunt. — Dicuntur
Gen. I, 16. autem sol et luna luminaria magna : sol, propter suam quantitatem atque virtutem; luna vero, quoad nos, secundum apparentiam, et propter eminentem causalitatem in rebus humidis. — Possunt autem et aliæ stellæ luminaria, id est vasa luminis, appellari, quia lumen a se diffundunt, licet secundum Dionysium, illud a sole recipiant. Nam ut quarto capitulo de Divinis nominibus ait, sol est principium et fons inferiora ac superiora illustrans. — Dicuntur denique a Magistro Sent. II, dist. XIV G. facta sidera et luna ut in nocte lucerent animalibus quibusdam nocturnis : quod de fine principali accipiendum non est, sed propter concomitantem utilitatem.
Circa causalitatem porro superiorum corporum in hunc mundum, quidam erraverunt. Antiqui enim ante Aristotelem, nobilissima in corporibus, putabant esse dignissima in entibus. Unde cœlos deos credebant, et eos esse animatos; atque eorum animas esse quædam corpora putabant, quoniam spiritualem esse naturam ignorabant. Ideo dicebant corpora cœlestia esse prima influentia : et hinc idololatria fluxit. Avicenna quoque et quidam philosophi posuerunt elementorum materiam a substantia cœli causari. Alii vero dicunt nullum superiora corpora habere effectum in hæc inferiora : quod tamen sensui contrariatur et dictis Sanctorum.
Advertendum est itaque, quod duplex est agens, scilicet : divinum, quod influit esse ; et naturale, quod transmutat materiam. Et hoc secundo modo est cœlum causa generationis et corruptionis inferiorum, in quantum motus ejus est causa omnium mutationum. Quoniam quidem autem motus est actus moventis et mobilis, oportet utriusque virtutem relinqui in motu. Motus igitur cœli et superiorum, ex parte mobilium in corpora inferiora agunt. Sed ex virtute motoris, qui est intellectus aliquis, etiam est cœlum per motum suum, naturalium causa formarum. Nam et Boetius et Averroes formas quæ in materia sunt, a formis immaterialibus descendere adstruunt.
Licet autem sidera et luminaria in signa Gen. I, 14. facta scribantur, non tamen per hoc causalitas eis aufertur; sed ideo legislator eorum causalitatem subticuit, ut ab idololatria, ad quam homines erant tunc proni, retraheret. Et ideo etiam Damascenus ait, Nos autem dicimus, quod neque generationis neque corruptionis causa sunt : illo scilicet modo sicut quidam putabant, vel principalis et prima. Nihilo minus Dionysius ait quarto capitulo de Divinis nominibus, quod radius solis ad generationem visibilium et ad vitam movet, auget, nutrit ac perficit.
Denique, per lumen superiora in inferioribus calorem causant. Nam lux, quantum de se est, caloris inductiva est. Propterea, secundum Aristotelem, noctes plenilunii calidiores sunt. Tamen propter specialem virtutem et causam luminis stellarum ac luminarium, quædam lumina superiorum infrigidant et humectant : sicut et habent motum proprium, præter communem seu diurnum.
Footnotes
Chapter 61 of 144