Articulus 61
Qualiter corpora cœlestia in motus liberi arbitrii imprimere possint.
QUUM operatio rei sequatur naturam ejus, id solum proprie potest esse causa motuum liberi arbitrii quod est causa animæ. Porro, aliqui antiqui naturales, inter sensum et intellectum non discernentes, dixerunt sensum et intellectum ex transmutatione corporis æqualiter transmutari, ut Democritus dixit. Et quoniam omnis virtus corporea inferior reducitur ad virtutem cœlorum, ideo secundum eos, corpora cœlestia directe haberent causalitatem super rationalem animam. Unde et unumquemque impressioni cœlorum necessario subdi putabant. Sed hæc positio a philosophis quoque destructa est. — Alii igitur, ut Avicenna, ponentes animas nostras ab ultima intelligentia esse creatas, asserebant electiones humanas influxioni motus cœlestis non subdi nisi per accidens, secundum quod anima diversimode inclinatur secundum dispositionem corporis, quod motui cœlesti subjectum est. Sed aiunt, quod motores orbium causant actus voluntatis præter orbium motus. Dicit enim Avicenna, quod varietas operum voluntatis reducitur in uniformes conceptiones cœlestium motorum. Sed hæc positio fidei contrariatur, et ex falso fundamento procedit, scilicet quod anima rationalis non est immediate a Deo. Unde, sicut solus Deus est causa substantiæ animarum rationalium, sic est et causa electionum ac motuum earum quoad supremam suam partem.
Dicit autem Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod ea quæ in tempore sunt, corpora cœlestia ordinant, determinant, numerant et continent. Sed actus liberi, non sunt temporales nisi per accidens, in quantum ratio a sensibilibus cognitionem accipit, et voluntas corporalibus passionibus inclinatur. Unde et astrologi et medici aliqua futura de homine dicunt; nec tamen semper, sed frequenter, veritatem habet quod conjiciunt: nam pauci passionibus dominantur, et ideo secundum dispositionem corporis et influxum cœlestem, voluntas ubertim movetur et agit. Verumtamen, sicut secundo super Genesim Augustinus docet, non est securum astrologis multum credere : quoniam talis futurorum annuntiatio quandoque non ex signis cœlestibus, sed ex occulto dæmonum instinctu procedit, quem humanæ mentes vicissim patiuntur, quamvis ignorent.
Chapter 62 of 144