Skip to the text

Articulus 62

De materia animalium, et ornatu trium elementorum secundum tria genera animalium.

ID denique dicitur materia animalium quod in mixtione prædominatur. Omne enim mixtum ex quatuor elementis constat; sed unum excedit aliud. Prædominari autem elementum aliquod in animali, potest intelligi, vel secundum genus suum, vel secundum id quod est proprium animali in genere suo. Complexio namque quæ alicui secundum genus deputatur, certos terminos habet et gradus : sicut in hominibus sunt quidam cholerici, etc. Loquendo igitur de prædominio secundum genus, sic in mixto elementa grossiora prædominantur secundum quantitatem; sed superiora excedunt secundum virtutem, scilicet secundum calidum et humidum, in quo vita consistit. Nam quum corpora animalium oporteat esse maxime temperata, oportet quod inferiora elementa in eis secundum quantitatem excedant : quia quo grossiora sunt, eo sunt minus activa; et ideo ut temperamentum fiat, elementa magis activa sunt secundum minorem quantitatem in illis, ne virtus eorum, aliorum elementorum virtutem consumat. Sed quia complexio animalis habet multos gradus, ideo in quibusdam animantibus prædominari dicitur hoc vel illud elementum, videlicet secundum id quod est proprium ipsi.

Dicendum igitur, quod in omnibus animalibus terra simpliciter prædominatur secundum quantitatem, et aqua est quasi continuans partes ejus. Sed illa animalia quæ præ ceteris animalibus plus habent de aqua, dicuntur ex aqua constare, complexione eorum pensata secundum complexionem communi generi debitam. Pisces itaque dicuntur ex aqua, secundum id quod in aqua grossius est : et ideo manent in ea. Aves vero ex aqua sunt, secundum id quod in ea subtilius est, quod in vaporem conversum est, inter aquam et aerem quasi medium : unde et in aere levantur. Aer tamen non est naturalis locus avium, prout locus dicitur ad quem est terminus naturalis motus, et in quo corpus naturaliter quiescit : non enim in aere, sed in terra naturaliter quiescunt. Sed est aer locus avium secundum motum animalem, qui non est ratione gravitatis vel levitatis. — Porro secundum virtutem dominatur ignis in animalibus. Calor namque est animæ instrumentum. Et sicut secundo de Anima Philosophus ait, sine calore nihil est sensitivum.

Advertendum est insuper, quod animalia dicuntur elementorum ornamenta, prout comparantur ad ea sicut locatum ad locum. Hæc autem comparatio secundum motum naturalem et quietem attenditur. Motus vero animalis est vel secundum elementum prædominans, vel est consequens apprehensionem et appetitum ipsius. Et quia talis motus secundum apprehensionem est proprius animali secundum quod animal, ideo animal quodlibet ad illius elementi ornamentum pertinet in quo talem motum naturaliter habet : et sic animalia gressibilia ad ornatum terræ, natantia ad aquam, volatilia ad aerem pertinent. — Sciendum præterea, quia secundum Galenum, nulla res mixta igni diu sine læsione in eo durare potest, imo tandem consumitur, licet quædam, scilicet salamandra, ad modicum tempus in eo durare possit : et ob id de ornatu ignis nihil scriptum est. — Denique, motus volatilium in aere est ab anima contra naturam corporis : ideo est laboriosus, secundum Philosophum secundo Cœli. Unde et terra est locus quietis eorum naturalis. — Reptilium quoque quædam sunt terrestria, quædam aquatica : et ideo reptile cum utroque nominatur. Reptile enim dicitur quod se rapit. Hoc autem accidit quadrupliciter. Quædam namque rapiunt se virtute costarum, ut serpentes; quædam vi quorumdam annulorum, sicut animalia annulosa; quædam vi oris, ut vermes quidam ore terræ affixo corpus post se trahunt; quædam vi pennularum, ut pisces : et universaliter omne animal reptile dicitur, cujus corpus per motum non longe a terra elevatur.

Chapter 63 of 144