Skip to the text

Articulus 63

De consummatione operum Dei, et quiete ipsius.

SICUT ait Magister, translatio quam Augustinus exponit, consummationem operum Dei sexto diei adscribit;1 nostra vero septimo. Sed utraque vera est, sive dicatur dies septimus sex dies præcedentes sequi successione temporis, secundum Sanctos; sive intelligantur septem dies, unus dies septempliciter rebus præsentatus, scilicet cognitio angelica, secundum Augustinum. Nam secundum eum, est duplex rerum perfectio. Una totalis, quam habent ex omnibus suis essentialibus partibus : et hæc ad sextum diem pertinet, quoniam post dies primos sex nulla species condita est, quæ non aliquo modo in sex diebus præcesserit. Alia est rerum perfectio ex parte finis, quæ est ultimata perfectio : et hæc septimo est diei, in quo Deus ab omni opere quievit in se sicut in fine.2 Secundum alios autem doctores, duplex est perfectio : scilicet prima, quæ est per esse ; et secunda, quæ est per operationem. Prima igitur, est diei sexto ; secunda, septimo. Tunc enim res cœperunt sibi simile propagare, quemadmodum et nunc usque agunt. Et secundum hoc, consummatio operum Dei est secundum aliquid perfectionis rebus collatum, quod est ipsa rei operatio. Non tamen aliquid novum ab extra in entibus fit, sed ipsa virtus quam Deus entibus contulit, tunc operari incipit. Nec dicitur Deus ab operatione cessare, nisi ratione effectus sequentis, quia Dei operatio est ejus voluntas : quæ quia omnia determinat, ratione termini sui operis incipere et cessare dicitur. Nihilo minus semper conservat cuncta in esse; sed hoc non est novum esse influendo. Omnia itaque in opere sex dierum aliquo modo præcesserunt, vel secundum similitudinem speciei, quemadmodum anima rationalis; vel in principiis suis activis et materialibus, ut quæ ex putrefactione generari indesinenter videntur.

Præterea dicitur Deus septimo die quievisse, non utique a labore vel motu proprie dicto (Deus enim sine labore operatur, qui secundum Philosophum, accidit in opere nostro ratione motus; Deus autem est agens sine medio motu); sed quievit, prout cessatio ab operatione, quies vocatur. Dicitur etiam res in illo quiescere, in quo sufficientiam habet : et sic quiescit voluntas in ultimo fine. Sic quoque quiescit Deus in se a rebus creatis. — Operatio denique Dei, quum sit ipsemet Deus agens, non dicitur nova vel cessans, nisi per relationem ad effectum. Dicit tamen Dionysius, quod Deus est semper causans res. Nam et Avicenna testatur, quod agens absque motu, est actionem habens non solum dum res fit, sed quamdiu subsistit : sicut etiam sol est sua irradiatione causa luminis, quamdiu illud in aere perdurat. Sed hoc non est aliud et aliud esse influendo, sed unum esse continuando.

Footnotes

  1. Sent. II, dist. xv G. ↩

  2. Gen. u, 2. ↩

Chapter 64 of 144