Skip to the text

Articulus 64

De sanctificatione septimi diei.

DUO præterea attribuuntur septimo diei, consummatio operum, et quies opificis. Et quoad primum, debetur ei benedictio : quæ secundum Gregorium, est munerum Dei collatio et eorumdem multiplicatio. Hæc autem multiplicatio est per propagationem similis a suo simili, et præsupponit in rebus duplicem perfectionem : unam, quæ consistit in integritate essentialium partium; aliam, quæ est in ordine ad finem. Nam generatio est ut divinum esse participetur a rebus. Et ergo post primam perfectionem, quæ sexto die completa est, data est septimo die propagatio ipsa, quæ et benedictio dicitur.

Quantum vero ad quietem opificis, debetur septimo diei sanctificatio. Sanctum namque dicitur aliquid, vel quia veram sanctitatem participat, vel quia deputatur ad sacra, quemadmodum templum et vasa sacra dicuntur. Sic septimus dies dedicatus est Deo, ut in eo homines Deo vacent; et sicut Rabbi Moyses ait, ut memoria æternitatis Dei et novitatis mundi, in memoria hominum perseveret; et ut sicut Deus creator non in rebus conditis, sed in se ipso ab eis quievit, sic nos non in operibus ejus vel nostris quiescamus, sed in ipso qui omnium finis est.1

At vero benedictio et sanctificatio bonitati debentur. Bonum vero ratione finis dicitur : ideo septimo diei, in quo rerum consummatio erat, recte sanctificatio et benedictio adscribuntur. — Item, per sex dies quibus operatus est Deus, significatur vita activa; per septimum autem contemplativa, quæ dignior est : ideoque ei benedictio et sanctificatio deputantur.

Footnotes

  1. Apoc. 1, 8. ↩

Chapter 65 of 144