Skip to the text

Articulus 65

Quomodo possit creatura ad Dei imaginem dici facta; et cur in solis rationalibus creaturis Dei imago reluceat.

DENIQUE de ratione imaginis est imitatio unius ad alterum; sed hæc imitatio non complet rationem imaginis, nisi unum imitetur aliud a quo procedit in aliquo quod ad speciem et ad essentiam pertinet. Unde Hilarius ait quod imago est species indifferens rei ad rem coæquandum. Ideoque in corporalibus, secundum imitationem figuræ præsertim imago attenditur, quia figura differentiam et conformitatem speciei ostendit præcipue. Hæc autem imitatio est, vel secundum speciem et signum speciei, et sic filius est imago patris in specie humana, in natura et figura imitans ipsum: et hæc est perfecta imaginis ratio; vel est secundum signum tantum, quemadmodum imago regis resultat in statua. Itaque primo modo est Filius Dei imago æterni Patris; sed secundo modo creatura dici potest imago Dei, scilicet imperfecte.123 Unde sicut a Patre est omnis paternitas, sic a Filio omne nomen imaginis. Est igitur creatura Creatoris imago, quia id quod primo et per se in illo est, ipsa secundario imitative participat: non univoce, sed secundum analogiam. Non itaque ad rationem imaginis exigitur æqualitas æquiparantiæ, sed proportionis: et ita infinite distantium, scilicet Dei et creaturæ, exstat imago.

Quum itaque imago consistat in illo quod est finale et determinatum, scilicet ad speciem pertinens (ab eo nempe quod commune est, non sumitur species, sed a propria ac ultimata perfectione); ideo in sola rationali creatura resplendet Dei imago, quia in ea est participatio divinæ intellectualitatis, quæ est omnium divinarum participationum finalis et summa. Propter ea asserit Augustinus, quod eo ipso anima rationalis est Dei imago, quia ejus capax est. Intellectus quippe Deo inter omnia similior est: ideoque felicitas omnis rationalis animi est in eo in quo est divina felicitas, utputa in visione veritatis æternæ, atque perfecta fruitione bonitatis divinæ.

Sciendum autem, quod opus imitatur opificem, vel secundum quod ad naturam ejus pertinet, vel secundum quod in intellectu habet. Primo modo imitatur patrem filius, secundo modo artificiatum artificem. Utroque autem modo imitatur creatura Deum: quia ab ente sunt entia, a vivo viventia; et etiam a propriis ideis singula fluunt: et ideo hoc secundo modo dicitur omnis creatura imago suæ ideæ. Unde dicit Boetius:

[formans. Mundum mente gerens, similique imagine

Sic quoque formæ quæ sunt in materia, sunt imagines formarum separatarum. — Dicit autem Dionysius, quod in radio solari Dei similitudo maxime splendet.4 Sed hoc quoad causalitatem intelligendum est. — Sciendum est autem, quod divinæ proprietates dupliciter relucent in entibus. Primo, secundum similitudinem analogiæ: et sic in rationali creatura præcipue ostenduntur divinæ proprietates, sicut vita, sapientia, quæ analogice Deo et creatis conveniunt. Secundo, secundum similitudinem proportionis, prout spiritualia corporalibus metaphorice designantur: et ita secundum Dionysium ultimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, in igne præsertim ostenduntur divinæ proprietates.

Footnotes

  1. Ephes. III, 15. ↩

  2. Coloss. I, 15; ↩

  3. II Cor. III, 18. ↩

  4. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 66 of 144