Articulus 66
An magis in angelo quam in anima sit Dei imago; et de differentia imaginis et similitudinis.
DE ratione proinde imaginis loqui quis potest dupliciter. Primo, quantum ad id quod proprie est de ratione imaginis, quod videlicet intellectualem naturam directe consequitur: et sic quo in aliquo est intellectualis natura sublimior, eo est in illo imago Dei expressior et perfectior. Unde in angelis est plenius quam in homine, et in superioribus angelis magis quam in inferioribus, in viro quoque magis quam in femina; sed ista est minor diversitas quam prima, quia non est in diversis speciebus. Secundo, quantum ad id in quo secundario consistit quædam imaginis ratio. Et hoc modo potest in homine esse magis Dei imago quam in angelo, propter quasdam proprietates quibus cum Deo communicare videtur: sicut quod homo dominatur omni creaturæ inferiori et est finis earum, sicut Deus est omnium finis et Dominus; et quod anima est in qualibet parte corporis tota, quemadmodum et Deus in omni parte universi totus. — Attendenda est autem imago in homine et angelo secundum naturalia dona, non secundum habitum gratiæ vel gloriæ. — Denique dicit Augustinus, quod inter Deum et mentem nostram nihil est medium. Sed hoc intelligendum est ideo dictum, quia nihil mediat inter ea, quasi felicitatis objectum beatificans mentem; nihilo minus multa mediant secundum gradum et dignitatem naturæ.
Præterea agnoscendum, quod distinguitur similitudo ab imagine, sicut magis commune a minus communi; et tamen de ratione ejus est. Quum enim imago dicat imitationem in his quæ ad speciem pertinent demonstrandam, oportet ut ratio similitudinis sumatur ab eo quod a demonstratione deficit specialis naturæ. Hoc autem contingit dupliciter. Vel quia est prius et communius natura specifica: et sic est ultima differentia quam assignat
Magister, ut scilicet ad similitudinem pertineant indivisibile, incorruptibile.1 Hæc quippe consequuntur intellectualem essentiam, non in quantum intellectualem, sed ratione generis. Imago vero in his quæ ad speciem pertinent consistit. Vel id in quo est talis defectus, est posterius his quæ ad speciem pertinent, quemadmodum accidentia principia individui consequentia. Hoc autem dupliciter accidit: aut secundum ordinem naturalis potentiæ ad potentiam, et sic quia intellectus est prima potentia intellectualis substantiæ, voluntas vero secunda, imago attendetur in cognitione veritatis, quæ primo intellectualem naturam demonstrat, similitudo autem in amore virtutis (et hæc est secunda differentia Magistri); aut secundum ordinem potentiæ ad habitum, et ita imago consistit in intellectu, memoria et voluntate, similitudo autem in habitibus potentiarum istarum (et hæc est prima distinctio quam in littera tradit Magister).2 Non est autem inconveniens ut secundum unam distinctionem pertineat aliquid ad imaginem, et secundum aliam ad similitudinem, secundum diversam videlicet comparationem. Nam potentiæ comparari possunt ad habitus, quibus utique priores sunt, et sic in eis pensatur imago; aut certe comparatur una ad aliam: et quoniam una est alia prior, in una consistit imago, in alia similitudo.
Footnotes
Chapter 67 of 144