Articulus 67
Quod anima nec est de essentia Dei, neque ex materia constans, sed simplex atque immaterialis forma.
ANTIQUORUM insuper ruditatem, Deum esse de essentia omnium rerum, animam quoque simpliciter fore unam dicentium, moderni quidam secuti sunt: sicut David de Dinando, dividens res in tres partes, in corpora, animas et substantias separatas æternas; et primum indivisibile ex quo constituuntur corpora, dixit ὕλην, id est materiam; id autem indivisibile ex quo constituuntur animæ, dixit νοῦν, id est mentem; primum quoque indivisibile in substantiis æternis, Deum; et hæc tria unum esse. Ex quo sequitur, omnia unum esse. Sed positio ista rudissima est. Deus enim benedictus et supergloriosus, est purus actus: a cujus perfectione omne aliud infinite occumbit. Nec etiam adjuvat errorem hunc pessimum quod in Genesi legitur, Inspiravit Deus in faciem ejus spiraculum vitæ. Inspirare enim transumptive de eo dicitur:1 sicut in Isaia scriptum est, Omnem flatum ego feci. Denique, quod homo flando emittit, non est de substantia ejus;2 et si esset de substantia corporis aliquo modo, tamen de substantia animæ nullatenus esset. Unde non sequitur aliquo modo quod Deus animam inspirando de sua natura producat, sed eam immensitate suæ potentiæ creat.
At vero, quod non sit anima ex materia et forma composita, sic probatur. Aut enim est forma corporis secundum totam suam essentiam, aut secundum essentiæ suæ partem. Si primum, nequaquam potest esse composita ex materia et forma : quia quum omnis materia sit de se pura potentia, non est actus et forma alicujus materiæ. Si secundum dicatur, duplex inconveniens sequitur : primum, quod unus actus sit diversarum forma materiarum, scilicet materiæ corporalis et spiritualis; secundum, quod potentiarum quæ unius rationis non sunt, est unus actus perficiens. Corporalis namque et spiritualis materia unius generis non sunt. Est tamen secundum præinducta, in anima compositio quædam, utputa ex esse et quod est : quæ compositio in aliis naturalibus formis inveniri non valet, quia in suo esse subsistere nequeunt, sed totum esse earum est esse totius compositi. — De immaterialitate autem et simplicitate animæ et angeli superius rationes aliæ factæ sunt.
Footnotes
Chapter 68 of 144