Skip to the text

Articulus 68

De unitate intellectus in omnibus hominibus; et utrum animæ ante corpora conditæ sint.

SECUNDUM philosophos, triplex distinguitur intellectus, scilicet : possibilis, qui omnia potest recipere; agens, qui lumine suo facit intelligibilia in potentia actu intelligibilia; et formalis seu in habitu, et est intellectus specie actualiter informatus ut operari possit. Omnes itaque philosophi post Aristotelem in hoc quasi concordant, quod intellectus agens et possibilis secundum substantiam differant, et quod intellectus agens sit quædam substantia separata, scilicet ultima, sic se habens ad intellectum possibilem, quo intelligimus, sicut superiores intelligentiæ ad animas orbium. Hoc autem secundum fidem rectam sustineri non potest. Ut enim Anselmus probat, ideo Deus reparationem humani generis per angelum fieri noluit, ne tolleretur a nobis spes parilitatis cum angelis in gloria, dum angelus fieret homini causa salutis. Pariformiter, si dicamus animam rationalem secundum naturalem suam operationem ab aliquo intellectu creato superiori dependere, non jam maneret spes perveniendi ad æqualem gloriam cum angelico intellectu, quia ultima rei perfectio est in complemento operationis suæ: ideoque secundum philosophos istos, felicitas animæ consistit in unione ad hujuscemodi intellectum. Igitur catholici quidam hanc positionem partim corrigentes et partim tenentes, dixerunt intellectum agentem esse Deum : per cujus applicationem fit anima actu intelligens. Unde de Deo scriptum est : Erat lux vera.

Præterea, de intellectu possibili magna fuit Peripateticorum diversitas. Alexander enim dixit eum esse solam præparationem corporis ad intelligibilium susceptionem formarum; et sic intellectus esset virtus corporea, vel virtus in corpore : cujus oppositum probat Philosophus. Rursus, nulla virtus ex commixtione elementorum resultans, potest esse cognoscitiva : aliter elementa agerent ultra speciem suam. Ideo alii dixerunt, ut Avempote et sui, quod intellectus possibilis est ipsa vis imaginativa, in quantum nata est ut sint in ea formæ quæ fiunt actualiter intellectæ; et sic intellectus esset virtus utens organo : quod omnino contra Aristotelem est. Et secundum has opiniones, esset anima rationalis mortalis, et post omnium hominum corruptionem remaneret dumtaxat unum, videlicet intellectus agens separatus : quod fidei et rationi discordat. — Tertia est ergo positio Avicennæ, quæ fidei consonat, quod intellectus possibilis est intrinseca potentia animæ inorganica, cum corpore incipiens, sed post illud immortalis perseverans. Tamen de intellectu agente errat cum aliis.

Porro eorum qui ponunt intellectum possibilem unum in omnibus, est duplex opinio. Prima est Themistii et Theophrasti, sicut Commentator tertio de Anima recitat.1 Dicunt enim, etiam intellectum in habitu, in omnibus esse unum et æternum, et quod est compositus ex intellectu agente et possibili, sic ut agens sit forma intellectus possibilis, et per continuationem intellectus possibilis continuetur nobis intellectus agens: sic quod intellectus agens est de substantia intellectus speculativi, qui etiam dicitur intellectus in habitu, per quem intelligimus. Et secundum istos, species intelligibiles sunt æternæ; et intellectus hic non est quandoque intelligens et quandoque non intelligens, nisi secundum quod continuatur nobis per impressionem suam. — Hanc vero positionem Averroes reprobat: et ideo ipse ponit quod intellectus possibilis et agens sint æterni, et unus intellectus in omnibus; sed species intelligibiles non sunt æternæ, neque intellectus agens est forma intellectus possibilis, sed habet se ad eum sicut artifex ad materiam; species autem a phantasmatibus abstractæ, sunt forma intellectus possibilis.

Sed utraque opinio falsissima est, et nulla ratione comprehendi potest; et secundum eas, homo non esset vere rationalis, nec vere intelligeret, sed intellectus separatus. Est igitur intellectus tam agens quam possibilis in singulis hominibus alius atque diversus, et sunt duæ potentiæ animæ. Natura enim dedit omnibus rebus ea quæ ipsis necessaria sunt ad propriæ ac connaturalis operationis exsecutionem. Ideo utique et homini a Creatore sunt datæ potentiæ quibus rationalis discursus est indigens: et harum una est intellectus agens, speciem a phantasmate abstrahens; alia possibilis, eamdem recipiens. Non est tamen idem simul respectu ejusdem in actu et potentia. Nam per intellectum agentem est anima in actu quodam indeterminato et confuso: et quoad hoc, est res materialis in potentia quoad eum, quia solum est potentia intelligibilis. Sed in quantum res talis est certam naturam habens, sic habet se ad intellectum agentem sicut actus: quia determinat confusam ejus actualitatem seu intellectuale lumen.

Amplius autem advertendum, quod animæ non sunt ante corpora conditæ, neque a principio factæ: quia in eodem actus non præcedit potentiam tempore, sed natura, secundum Philosophum. Augustinus tamen videtur dicere, quod anima primi hominis fuerit ante corporis formationem creata. Sed hoc asserendo non dixit, sed inquirendo, quemadmodum et alia multa dicit super Genesim. Illi vero qui animas ante corpora factas ponebant, sicut Platonici, non ponebant eas uniri corporibus sicut actus intrinsecos et formas substantiales, sed potius sicut unitur nauta navi, motor mobili, et vestitus indumento. Unde Plato (sicut de eo narrat Gregorius Nyssenus) dixit hominem esse animam corpore indutam.

Verumtamen anima præcessit in opere sex dierum aliquo modo: vel secundum simile in specie, quia et homo in uno sex dierum factus est; vel secundum similitudinem naturæ communis præcessit in opere creationis (de quo scriptum est: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul), in quantum anima communicat in natura intellectuali cum angelis. Secundum Augustinum tamen, factus est homo in opere sex dierum (qui secundum eum, sunt unus dies, sicut ante ostensum est), quantum ad materiam et rationem seminalem ratione corporis;23 ratione autem animæ, ipsa primi hominis anima in se ipsa facta fuit.

Footnotes

  1. Joann. i, 9. ↩

  2. art. liu. ↩

  3. Eccl. xvi, 1. ↩

Chapter 69 of 144