Skip to the text

Articulus 69

De paradiso, an sit corporalis locus an spiritualis.

ORIGENES præterea dixit paradisum non esse corporalem locum, sed omnia quæ de paradiso scribuntur, allegorice de paradiso spirituali fore interpretanda.

Epiphanius autem episcopus Cyprius, in epistola quadam quam Hieronymus transtulit, hoc pro errore reprobat. Ideo simpliciter concedendum est, quod paradisus sit locus corporeus, temperatissimus et amœnus, ubi locatus erat homo, ut nullis molestiis impeditus, spiritualibus cum quiete vacaret. Æstimatur quoque locus iste sub æquinoctiali versus orientem situs, quoniam et philosophi quidam hunc locum temperatissimum asserunt; et ex eodem loco Nilus, unum ex quatuor paradisi fluminibus, emanare videtur. Ignotus est autem naturali inquisitioni, quia adiri non valet; per revelationem vero innotuit.

Denique, quod paradisus usque ad lunam se porrigere dicitur, secundum situm non debet intelligi, quum ignis sit ibi maxime activus et extranei corporis consumptivus, sed secundum similitudinem, propter temperantiam et incorruptionem ipsius, quia et a luna et supra, neque corruptio est nec contrarietas. — Dicit autem Damascenus, quod Oceanus, qui videlicet omnem terram circuit, est fons fluminum quæ de fonte paradisi fluere dicuntur. Sed hoc accipiendum est de primo principio fluminum; proximum tamen principium eorum est fons paradisi. Verumtamen, flumina illa videntur ex diversis vicissim fontibus scaturire: et hoc (ut Augustinus testatur) contingit, quia aquæ quæ ex fonte paradisi procedunt, in locis nobis ignotis terram subintrant, et alibi rursus erumpunt, et ibi tunc videtur esse fons fluminis. — Porro, positus est homo in paradiso ut operaretur illum, non utique laboriosa, sed delectabili agricultura; et custodiret1 eum, non contra invasorem violentum, sed sibi ipsi, ne per peccatum perderet ipsum. Vel sic potest intelligi: Positus est homo in paradiso, ut operaretur, Deus scilicet ibi hominem, faciendo eum justum atque fecundum; et custodiret eum, sine cujus custodia nusquam tutus est. — Et quoniam hunc locum homo propter intellectualem quietem suscepit, non videtur probabile, animalia irrationalia illuc pervenire potuisse, nisi virtute divina ad tempus, sicut quando adducta sunt ad Adam, ut videret quid vocaret ea: nisi forte quis exponat adductionem illam non nisi per interiorem revelationem factam; sed et per dæmonem adduci poterant, ut de serpente patet.

Footnotes

  1. Gen. II, 15. ↩

Chapter 70 of 144