Articulus 70
De formatione Evæ ex costa viri, et de rationibus seminalibus.
MULIEREM de costa viri factam, dubitare non licet.1 De modo tamen hujus diversa invenitur positio. Magister enim et Hugo de S. Victore ponunt de costa Adæ formatum corpus Evæ per solam multiplicationem, sine additione alicujus exterioris, aut novæ creatione materiæ. Hoc autem impossibile videtur. Hæc namque multiplicatio est vel secundum quantitatem dumtaxat, aut secundum essentiam materiæ. Si primo modo, sic oportet ut materia quæ prius erat sub dimensionibus parvis, postea sit sub majoribus dimensionibus. Hoc vero est rarefieri, secundum Philosophum quarto Physicorum: et ita corpus mulieris fuisset valde subtile, imo subtilius aere. Si autem multiplicatio essentiam attingit materiæ, tunc aliquid materiæ erit sub forma corporis mulieris quod ante non erat. Hoc autem aliter esse non potest nisi vel per conversionem alterius in ipsum corpus mulieris, cujus materia in ea remaneat, vel per creationem novæ materiæ, vel per additionem materiæ sub alia forma præexsistentis ad corpus Evæ. Et hoc ultimum verius videtur, quia omnia, saltem secundum materiam, simul creata a Sanctis traduntur. Dicitur tamen corpus Evæ ex costa factum, quia costa primo et principalius ad corporis constitutionem concurrebat. Hæc vero costa erat in Adam, non sicut in individuo, sed sicut in principio totius speciei, nec erat de integritate ejus: ideoque in Eva resurget, et non in Adam.
Enimvero, quemadmodum ab arte artificis fluunt formæ artificiales, sic ab ideis mentis divinæ formæ manant naturales. Sed quia quæ in causatis sunt, in causis sublimius sunt, secundum Dionysium secundo capitulo de Divinis nominibus; ideo in divina virtute est rebus aliquid addere, abstrahere, minuere atque mutare. In duobus autem differt operatio Dei ab actu artificis. Primo, nam quum Deus sit causa substantiæ ipsius materiæ, ipse dat materiæ potentiam quæ recipere queat quidquid esse ipse voluerit. Artifex autem, quia præsupponit materiam, non præstat ei receptivam potentiam. Secundo, nam formæ naturales producunt sibi similes: unde et proprietatem seminis habent. Res vero artificiales non producunt sibi simile: non enim lectus putrescens pullulat in lectum, sed in plantam. Itaque formæ rerum in mente divina, primordiales dicuntur. Potentia autem materiæ indita, qua receptiva est ejus quod Deus disponit, vocatur obedientialis; virtutes autem in materia positæ per quas naturales sequuntur effectus, rationes seminales dicuntur.
Verumtamen quid realiter sint rationes istæ, a multis diversimode traditur. Quidam namque asserunt, in eodem esse præter formam specificam, esse formam communem, quam dicunt rationem seminalem, quia per eam materia disponitur ad ultimatam ac propriam formam. Sed positio hæc falsa est, quum non sint in eodem plures formæ speciales*.2 — Alii igitur ponunt in materia præesse formas secundum esse incompletum, non plene activum: quod inchoationem formarum appellant. Nam, ut videtur, nisi esset in materia principium activum intrinsecum, non naturalis sed violenta esset generatio. Hi itaque dicunt, in materia esse formarum seminales virtutes, materiæ concreatas, quemadmodum et in semine est virtus formativa secundum esse incompletum. Hoc autem non videtur verum, quia licet educantur de potentia materiæ, illa tamen potentia non est activa, sed passiva tantum. Unde sicut in corporibus simplicibus non est (sicut Averroes ait) dividere ipsum corpus in partem moventem et motam, sic nec in alteratione alterabilium. Unde non potest eodem modo accipi virtus seminalis in rebus viventibus et in rebus inanimatis. Res enim vivæ ratione animæ, a se ipsis motum alterationemque habent. Licet autem in materia sit tantum potentia passiva, tamen generatio naturalis est: quia passivum principium saltem ab intra est.*
Concedendum est igitur, quia nulla est potentia activa in materia ad formam; seminales quoque rationes dicuntur virtutes activæ et in natura completæ cum propriis passivis, ut calor, ignis, frigus, formativa virtus solis: quæ ideo seminales dicuntur, quia rebus collatæ sunt per opera sex dierum, ut ex eis tanquam ex seminibus producerentur et alia. Sub rationibus autem seminalibus activæ atque passivæ continentur virtutes, quæ per naturale agens perfici possunt. Denique, virtutes istæ rationes dicuntur, non quod intentionaliter insint materiæ, sed quia a divina arte procedunt. Dicuntur et semina, quia ex eis alia naturaliter producuntur. Materia igitur ad generationem coadjuvat, non agendo, sed in quantum habilis est ad formæ receptionem. Hæc vero habilitas, appetitus materiæ dicitur et inchoatio formæ.
Footnotes
Chapter 71 of 144