Articulus 71
Cur aliquid miraculosum dicatur.
SICUT primo Metaphysicæ ait Philosophus, admiratio ex duobus causatur: primo, quia causa effectus nescitur; secundo, quia in re aliquid est ex quo videtur quod aliter esse deberet: ut est diametrum quadrati non posse commensurari lateri. Est itaque aliquid mirabile huic, id videlicet cujus causa sibi ignota est. Aliud autem est mirabile simpliciter, cujus scilicet causa simpliciter occulta est : sic quod in re aliquid vere est propter quod aliter naturaliter fieri deberet. Et talia a Deo immediate fiunt; et simpliciter miracula sunt dicenda, quia extra naturalium ordinem causarum fiunt, ut suscitatio mortui.
Hæc autem quandoque sunt supra naturam, dum videlicet natura in substantiam facti non potest, sicut est divisio maris Rubri. — Quandoque vero sunt præter naturam, quum scilicet natura potest in substantiam facti, sed modus supra cursum naturæ est, ut conversio aquæ in vinum. Quod autem talia dicantur miracula, contingit ex triplici causa. Primo modo, propter excessum : sicut in Ægypto ranæ productæ sunt in inconsueta multitudine. Secundo, propter circumstantiam temporis : sicut quod manus Jeroboam tunc protinus aruit, dum Propheta nomen Dei invocavit. Tertio, quia aliquid universaliter fit :1 sicut in veteri Testamento post potum aquæ zelotypiæ, venter adulteræ intumescebat. — Tertio sunt contra naturam, dum scilicet in re est naturalis causa ad oppositum : velut si leve descendat, et virgo gignat. Unde creatio non est proprie miraculum. Non est enim in re ut aliter fiat : imo prima rerum productio naturali a Deo ordine fuit. Præterea, animarum rationalium creatio et justificatio impii, non sunt proprie miraculosæ. Licet enim sint præter rationes seminales, est tamen in re aliqua naturalis dispositio, utputa præparatio corporis et voluntatis habilitatio. Quod si sine iis præparamentis a Deo contingerent, miracula essent : sicut in formatione Adæ, conversioneque Pauli. Verumtamen insolitum quod in definitione miraculi ponitur, non designat raritatem facti, sed excludit solitum naturæ cursum. Nam et si quotidie cæci visum reciperent, nihilo minus miraculum foret illuminatio cæci. Porro, resurrectio mortuorum miraculosa erit. Fiet namque contra spem naturæ, licet non sit contra spem gratiæ.
III Reg. xiii, 4.
Footnotes
-
Nun. v, 27. ↩
Chapter 72 of 144