Skip to the text

Articulus 72

Quod anima rationalis non est ex traduce, neque ab angelis creata.

TRADUCTIO denique duo importat : divisionem et originem unius ab alio; unde proprie locum habet in generatione viventium. Dividitur autem aliquid dupliciter : vel per se, sicut corpus; vel per accidens, ut forma corporalis immersa materiæ. Anima autem est immaterialis :1 et ideo secundum Philosophum sexto de Animalibus, traduci non valet per semen. Vult enim, quod quorum operationes sunt sine corpore, illa non traducantur per semen. Similiter anima filii ex anima patris originem habere non potest : quia vel intellectus filii esset ex intellectu patris mediante virtute generativa et formativa; et sic effectus esset immaterialior et dignior sua causa, et actio virtutis corporalis ad immaterialem formam terminaretur. Vel esset ex eo immediate. Hoc vero impossibile est. Est enim (sicut Avicenna fatetur) quoddam agens, habens causalitatem supra totam speciem rei, sicut sol est causa leonis; et tale agens oportet differre specie a suo effectu. Quum ergo omnes rationales animæ sint ejusdem rationis et ordinis, non potest hoc modo una originari ab alia. Aliud autem est agens respectu unius individui : sicut hic ignis est ab hoc igne. Et nec sic potest anima una esse ab alia. Agens enim non producit effectum sibi secundum speciem similem, nisi movendo materiam ad talem formam. Anima autem rationalis, non est sicut ceteræ formæ naturales de potentia materiæ educibilis, nec est composita, et ideo necessario est ab extra : quod etiam philosophi concesserunt. — Advertendum est autem, quod fornicatio in quantum consideratur secundum esse morale, mala est, nec cooperatur ei Deus; sed secundum quod est in specie naturali, sic est quoddam bonum, sic quoque Deus complet actum adulteri, animam creans et in fundens. — At vero in libro de Proprietatibus elementorum ait Philosophus, quod in nato est spiritus vitæ jussu Dei.

Præterea, quemadmodum vicissim prætactum est, quidam philosophorum opinati sunt a Deo non nisi primam intelligentiam immediate creatam : nam idem manens idem, natum est facere idem. Et quia intelligentia prima creata est, distat a Deo, et est in ea quædam pluralitas actus atque potentiæ. Dum igitur intelligit primum principium, fluit ab ea intelligentia secunda, quæ est minoris actualitatis quam prima, quum sit a prima creata; dum vero intelligit se secundum quod in actu est, producit animam primi orbis; dum autem considerat se ut in potentia est, causat substantiam primi orbis : et ita usque ad ultimam intelligentiam, quam vocant agentem, a qua dicit Avicenna effluere animas rationales et omnes formas substantiales. Materiam vero omnium inferiorum reducunt in substantiam orbis sicut in causam. Et ad hujus positionis confirmationem multa possunt adduci ex libro Causarum : cujus tamen libri auctoritatibus non est in præsenti materia consentiendum. Nam auctor libri illius, hujus erroris initiator invenitur fuisse : nisi forte quis extorte eum exponat.

Hæc porro positio (sicut undecimo Primæ philosophiæ Commentator ostendit) debile fundamentum habet : quia secundum hanc positionem, istæ primæ rerum causæ, essentiales causæ sunt, et naturaliter agunt quidquid producunt. Sed hoc falsum est. Est namque agens naturale ; et hoc agit ex necessitate formæ, sicut sol lucet. Est quoque agens intellectuale et divinum ; et quemadmodum illud multa simul intelligit, sic ab eo plura procedere queunt. Ideoque Deus benedictus, secundum ordinem sapientiæ suæ, qua actu infinita simul intelligit, plura simul efficere potest, et producit se ipso quidquid ei placuerit. Hæc autem positio fidei contraria est, et idololatriæ maximam occasionem præbet. Omnium ergo quæ sine motu inceperunt, est Deus proxima causa : ut sunt angeli, animæ, substantiæ orbium, materia elementorum, et primæ hypostases omnium specierum. Insuper positio ista aufert honorem animarum sanctarum : quia secundum eam, non posset homo coæquari angelis in gloria ; imo felicitas animæ esset in unione intelligentiæ : quia perfectio cujuslibet rei consistit in copulatione sui ad suum principium.

At vero, licet Deus infinitus sit, creata tamen finita sunt : quia Deus gloriosus est ratio et exemplar atque similitudo omnium rerum, et ipse in numero, pondere et mensura omnia fecit.2

Footnotes

  1. * sexto-decimo ↩

  2. Sap. XI, 31. ↩

Chapter 73 of 144