Skip to the text

Articulus 73

An anima sensibilis et vegetabilis sint ex traduce.

PLATO proinde, Avicenna et Themistius, omnes formas et animas a principio separato dicebant : Plato ab ideis, Avicenna vero ab intelligentia. Quos sequentes quidem theologi, omnes animas a Deo creatas affirmant. Quorum philosophorum motivum erat propter animalia ex putrefactione generata ; et etiam quia solæ qualitates activæ, scilicet calor, humiditas, etc., inveniuntur agere in natura : quæ non possunt substantialem formam producere, quum nihil agat ultra propriam speciem. Et isti attendunt formas rerum, ac si eis per se deberetur esse et fieri.

Aristoteles autem et Averroes dicunt esse rerum naturalium, esse ipsorum compositorum et non formarum, et quod composito competat esse, fieri et generari. Generatum enim fit a suo simili, scilicet generante ; et utrumque est hoc aliquid et totum compositum. Propterea aiunt animam sensibilem et vegetabilem, esse ex traduce, hoc modo. Agens namque univocum, dat patienti similitudinem sui secundum speciem. Cibus quoque, in quantum est patiens et alteratum, recipit formam nutriti, et convertitur in ipsum. Itaque ante ultimam assimilationem non est in eo virtus speciei determinatæ ad hoc vel illud. Nam determinatio hæc, est propter propriam determinatæ partis virtutem. Quum autem semen sit residuum ultimi cibi propinquissimi ad ultimam conversionem, in eo est potentia totum, et non actu aliqua pars. Unde ante resolutionem et decisionem ejus, est in ipso potentia illa indistincta. Dum autem separatur, efficitur actu habens talem potentiam vel talem formam : sicut in animalibus annulosis patet, in quibus ante divisionem, secundum Philosophum, est una forma in actu, plures in potentia. Unde in secundo de Anima dicitur, quod semen non actu sed potentia vivit. Hæc vero potentia in semine patris est activa, in menstruo autem matris passiva; et in quantum activa est, comparat eam Philosophus (septimodecimo de Animalibus) arti. Unde Avicenna et Commentator appellant eam virtutem formativam. Cujus subjectum et organum nondum determinatum est, scilicet spiritus vitalis inclusus in semine; et ad continendum hunc spiritum est semen spumosum, et hæc est causa albedinis ejus. Huic porro spiritui unitur virtus formativa per modum motoris magis quam ut forma, licet ejus forma aliquo modo sit. Ideo septimo Metaphysicæ dicit Averroes, quod conjungitur spiritui virtus illa sicut motores orbibus. Corporali vero huic conjungitur triplex calor, scilicet : elementaris, qui est velut instrumentum resolvens atque consumens; calor animæ, qui est vivificans; et calor cœlestis, cujus virtute movet ad speciem determinatam. Et hujus triplicis virtute caloris, virtus formativa convertit menstruum in substantiam membrorum, quemadmodum fit in augmento, secundum Philosophum sextodecimo de Animalibus. Secundum perfectionem quoque membrorum, incipit anima magis ac magis esse actu in semine, quæ prius erat ibi in potentia.

Advertendum autem, quod licet secundum fidem nostram, cœlum non sit animatum, tamen motus ejus potest esse causa formarum vitalium, secundum quod in eo manet virtus motoris, qui est substantia separata. — Denique in generatione animalium ex putrefactione, virtus cœlestis sufficit et supplet locum virtutis formativæ, propter imperfectionem animalium horum. Est enim virtus cœlestis in omnibus inferioribus sicut virtus moventis in moto, ut inducat unumquodque in propriam speciem secundum materiæ dispositionem. Hæ insuper virtutes cœlestes in elementis retentæ, dicuntur a Philosopho sextodecimo de Animalibus virtutes animæ, quia usque ad animationem materiæ pertingunt, si ipsa aliquam complexionis æqualitatem sortiatur; et eis dicit elementa esse plena.

Chapter 74 of 144