Skip to the text

Articulus 74

De immortalitate rationalis animæ.

ANTIQUISSIMI autem philosophorum, non discernentes inter intellectum et sensum, neque ad incorporearum naturarum cognitionem pertingentes, animam humanam asserebant mortalem : quod Aristoteles satis improbavit. Intellectus quippe sui ipsius cognoscitivus est; et hoc nulli virtuti organicæ convenire potest. Cujus rationem assignat Avicenna. Semper namque inter virtutem corporalem cognoscitivam et objectum, est organum medium : sicut nihil videt virtus visiva, nisi cujus species est in pupilla. Sed inter virtutem et ipsam virtutis essentiam, impossibile est organum medium esse. Et hæc ratio in libro de Causis tangitur. At vero, quum intellectus sit omnium formarum corporalium cognitivus, oportet eum ab omnibus eis esse absolutum atque nudatum. Rursus, quum intellectus sit directe universalium, oportet formas intelligibiles immaterialiter in ipso esse et recipi. — Alia erat positio, quod omnibus animabus destructis, remanet solum quoddam commune lumen. Et hoc dixerunt qui intellectum esse unum in omnibus mentiti sunt, sicut infelix Averroes cum suis. — Tertia fuit positio Platonis et Pythagoræ, qui animam immortalem concedentes, dicebant eam transire de uno corpore in aliud. Quod Philosophus primo de Anima destruit : quoniam anima, quum sit forma et motor corporis, requirit proportionatam materiam determinatumque mobile. Unde hæc anima non nisi hujus corporis potest esse forma ac motor.

Ideoque quarta est beatissimæ nostræ fidei vera sententia, quod anima cum corpore incipit, et post illud remanet, et idem numero corpus quod modo relinquit, denuo resumet, non amplius illud relictura. Immortalitas nempe rationalis animæ pulchre ostenditur. Ad providentiam enim Dei pertinet, omnium rerum, præsertimque intellectualium, ordinationem habere et curam. Sed injustus est provisor et rector, nisi boni præmientur, et mali puniantur. Quum ergo in hac vita frequenter justis usque ad mortem mala proveniant, et impiis prospera, oportet ut post vitam hanc retributio fiat. Propterea decimo Ethicorum ait Philosophus, quod homo sapiens, est Deo simillimus et amantissimus ei. Denique, sicut tertio de Anima Aristoteles ait, anima est locus specierum : ideo necesse est ut species ipsa conservet, et sine corporis communione intelligere queat. Et utique immortalitatem intellectus omnes subtiles philosophi concesserunt, licet quidam illum putaverint esse unum in omnibus, et quamdam separatam substantiam.

Chapter 75 of 144