Articulus 75
De immortalitate et impassibilitate Adæ ante mortem.
UNUMQUODQUE autem secundum exigentiam finis instituendum est. Quumque finis propter quem Deus hominem fecit, sit supernaturalis felicitas, ideo homini in exordio sui aliquid datum est supra naturalem facultatem. Et quoniam corpus humanum ex contrariis constat, non potuit homo ex principiis naturæ immortale esse habere : quia forma influit esse materiæ secundum capacitatem materiæ. Est itaque supernaturaliter primo homini datum, ut rationalis anima, quum sit ipsa immortalis, communicaret esse corpori secundum propriam virtutem, trahens corpus omnino ad suum dominium. Hæc autem potestas animæ supra corpus, consequebatur et dependebat a subjectione ipsius animæ sub Deo. Ideo, quia Adam peccare potuit, utputa libero arbitrio nondum in justitia confirmato, etiam dominium animæ supra corpus deficere potuit : et sic erat quodammodo mortalis, quia peccare potuit. Sed simpliciter loquendo, immortalis erat secundum statum illum : quia ad id dicitur aliquid simpliciter esse in potentia, ad quod uno actu reduci potest, secundum Philosophum nono Primæ philosophiæ. Sicut non dicimus quod ex terra fieri possit statua, sed ex cupro, quum tamen ex terra cuprum fiat ; sic Adæ non poterat accidere corruptio, nisi prius facta mutatione animæ secundum actum peccati. — Verumtamen fuisset in corpore Adæ aliqua particularis deperditio, ad cujus restaurationem indiguit cibo : quo etiam eguit propter multiplicationem speciei per viam seminalem. Non tamen potuisset fieri dissolutio in toto propter virtutem vegetativam, quæ operabatur secundum potestatem animæ : quemadmodum etiam elementa secundum partem corrumpuntur, sed secundum totum incorruptibilia sunt, eo quod inferiorum corporum ordo virtute superiorum servatur.
Denique, passio uno modo communiter dicitur omnis receptio alicujus in se : et sic omne quod est in potentia, dicitur pati dum in actum reducitur. Sic quoque perfectiva mutatio, passio est : et hoc modo corpus Adæ, imo omne creatum, passibile erat et est. Secundo proprie dicitur passio, secundum quod sequitur alterationem, per quam transmutatur res ab eo quod est sibi naturale atque conveniens in oppositum, sicut dum aqua calefit: et taliter dicta passio non conveniebat Adæ, nisi sicut mors, in quantum scilicet peccare potuit; sed simpliciter loquendo, corpus ejus impassibile fuit. Omnis enim passio, secundum Philosophum, magis facta abjicit a substantia. — At vero, quum Adam ante peccatum animalem vitam habuerit, rationabilius videtur quod obdormivisset; et somnus in eo fuisset, non ex innaturali molestia, ut sunt ægritudo et labor, sed ex naturali causa, videlicet ex vaporatione alimenti ac humiditate cerebri. Somnus namque, secundum se, est animalis quædam perfectio, quoniam in ipso vigorantur virtutes naturales, et animales quiescunt ut postea efficacius agant. — Intuendum est et hoc, quod corpus Adæ molle et divisibile erat, tamen impassibile fertur: quia per providentiam qua ipse sibi providere tenebatur, securum erat ab omni nocumento, quod in ipsum naturaliter agere valuit; per providentiam vero divinam conservabatur ab omni violentia.
Chapter 76 of 144